Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1873

Index

— 16 — tolluiit hyerarchiae ecclesiasticao supercoelestem praestantiam, eum eam deiformitatem habere affir­ment, eo quod diviuae operationis a Deo immediate particeps effecta sit. „Est Hyerarchia meo qui­dem judicio, ait S. Dionysius, Sacer Ordo et scientia, et actio, quae ad deiformitatem, quantum fas est, accedit, atque iusitis sibi divinitus illustrationibus proportione quadam ad Dei subvehitur imi­tationem." Hyer. eccl. c. 3. Et iterum : „Necessario igitur primi Sacri Ordinis nostri moderatores, supersubstantialis Dei principatus sacro ipsi munere pleui, et in posteros illud ipsum derivatuin a divina bonitate missi, cum et ipsi, utpote divini, promotionem deiíicationemque posterorum affatim desiderarent, sensibilibus figuris supercoelestia tradiderunt." — Hyer. eccl. c. 1. Hoc itaque divi­uae largitionis munere a Deo donati Episcopi Presbyteri ac Diaconi veri efficiuntur ministri Dei, legati Dei, nuncii ac interpretes divinae voluutatis, vindices diviuarum legum, ac veluti dii filiique Excelsi; illo vero destituti ad servilem deputatorum ac delegatorum populi, humana auctoritate fungentium, conditionem deprimuntur, quae eadem via omni momento demi potest, qua dari potuit. — c) Finis Ecclesiae pariter ejus modi immediatam S. principatus communicationem postulat. Finis Ecclesiae est sanctitas fidei supernaturalis. Ex üde vivunt membra Ecclesiae : ex virtute fidei supernaturali, quae auctoritate credendi divina efficitur; ex obedientia fidei supernaturali, quae mo­tivo obsequii diviuo fulcitur; ex unitate fidei indivisibili, quae principio communionis divino inni­titur. Sed haec fidei ac vitae ratio supernaturalis evidenter probat, hyerarchiam debuisse a Christo institui talem, quae vices Dei plene subeat in muneris divini exercitio : ut doceat tamquam Deo ex­hortante, arguat obsecret, increpet et imperet tamquam Deo monente ac praecipiente per ipsam; atqui id efficere nequit absqüe infallibili auctoritate et irrefragabili divinae jurisdictionis potestate, sibi immediate a Deo concessa : nam virtus, obedientia, et unitas fidei supernaturalis omnium sin­gulorumque membrorum Ecclesiae nonnisi auctoritate divina a Deo immediate collata, et certo cog­nita, nititur; hac seposita, cadit finis supernaturalis totuis revelationis divinae, et in locum divinae, humana sufficitur virtus, obedientia et uuitas fidei naturális, si tamen suffici potest. Perspicuum exhinc fit: laicae auctoritati et laico gubermo nullum competere per se jus eligendi, constituendi et mittendi ministros Sacros. Yerba Concilii Trid. Sess. 23. c. 4. hanc rem illustrantia ita sonant : „Docet insuper sacro sancta Synodus, in ordinatione Episcoporum, Sa­cerdotum, et ceterorum Ordiuum, nec populi, nec cujusvis saecularis potestatis et magistratus con­sensum, sive vocationem, sive auctoritatem ita requiri, ut sine ea irrita sit ordinatio; quin potuis. decernit, eos, qui tantummodo a populo, aut saeculari potestate ac magistratu vocati et instituti ad haec ministeria exereenda adscendunt, et qui ea propria temeritate sibi sumuut, omnes non Ecc­lesiae ministros, sed fures et latrones per ostium non ingressos habendos esse." Quibus subjungit Canonem 7. dogmaticüm : „Si quis dixerit, Ordines ab Episcopis collatos sine populi vei potestatis saecularis consensu aut vocatione irritos esse; aut eos, qui nec ab ecclesiastica et canonica potestate rite ordinati sunt, nec missi sunt, sed aliunde veniunt, legitimos esse verbi et Sacramentorum mi­nistros; anathema sit." Et can. 8. „Si quis dixerit Episcopos, qui auctoritate Romani Pontificis assumuntur, non esse legitimos et veros Episcopos, sed figmentum humánum." Enim vero si populo ac potestati saeculari ejus modi juris potestas competeret per se, id comperet vei positivo divino jure, vei ex Ecclesiae constitutione, vei ex praescriptionis lege. Sed

Next

/
Thumbnails
Contents