Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1873
Index
— 15 — ciunt. S. August. 1. 7. de bapt. c. Don. c. 43. refert Conc. Cartb. Sub. Cypr. habiti verba : „Manifesta est Domini N. Jesu Christi Sententia, Apostolos suos mittentis, et ipsis solis potestatem sibi a Patre datam permittentis, quibus nos successimus, eadem potestate Ecclesiam Dei gubernantes." Pröpter quod damnata propositio ab Ecclesia in Synod. Constant. TVikleffii 36. „Ecclesia Rom. est synagoga satanae, nec Papa est proximus et immediatus vicarius Christi et Apostolorum;" Hussii 9. „Papalis dignitas a Caesare inolevit, et Papae praefectio et institutio a Caesaris potentia emanavit;" et 15. „Obedientia ecclesiastica est obedientia secundum adinventionem Sacerdotum Ecclesiae, praeter expressam auctoritatem scriptam." — Praeterea a Pio YI. P. demnatae propositiones Synodi Pistonensis. 2. „Propositio quae statuit : potestatem a Deo datam Ecclesiae, ut communicaretur pastoribus, qui sunt ejus ministri pro salute animarum, sic intellecta, ut a communitate fidelium in pastores derivetur ecclesiastici ministerii et regiminis potestas : liaeretica est." — 3. „Insuper quae statuit: Rom. Pontificem esse Caput ministeriale, sic explicita, ut Rom. Pontifex non a Christo in B. Petri persona, sed ab Ecclesia potestatem ministerii accipiat, qua velut Petri successor, verus Christi vicarius ac totius Ecclesiae caput polletin universa Ecclesia :haeretica est." Sed etiam rei natura, de qua agitur, postulat immediatam a Deo collationem s. triplicis potestatis Hyerarchiae a se fundatae. Eandem postulat a) Natura Ecclesiae. Ecclesia est societas hominum religiosa divinitus instituta. Omnis vero societas, ut existat, membrorum non solum unionem ad communem finem postulat, sed etiam coordinationem et subordinationem ad invicem. Ordo anima est rerum, dirigit quippe vires constanter fortiter ac svaviter ad íinem assequendum. Itaque necesse erat, ut Ecclesia coordinationem et subordinationem membrorum suorum immediate a Christo determmatam acceperit; ut divinitus constet, quinam sint, qui praesunt, qui subesse debeant. Atqui liuic postulatui Christus non satisfecisset, si, ut Protestantes dicunt, omnis potestas sacra, aut saltem, ut Jansenistae praetenduut, potestas jurisdictionis communitati fidelium immediate tradita est: hoc enim in casu ordinem in Ecclesia nullum constituisset; creasset rem indeterminatam, qualem Deus producere, in rerum natura collocare, nunquam potest. Ergo societatem religiosain constituisset, sine superioribus et subditis, sine mediorum relatione ad finem; régimén esse jussisset, absque potestate regendi : et hanc potestatem detulisset populo, qui seipsum regere non potest, sed alios sufficere debet, a quibus regatur. Quae sane quam maximé abludunt a divina Salvatoris sapientia, et munere ab eo suscepto perfectissimo. b) Yeritatem fidei catholicae exigunt média, quibus Ecclesia tamquam societas religiosa ad finem utitur. Ecclesia divina habét eloquia, mysteria, inunera; in his divinis nullus hominum aliquam potestatem sibi arrogare, efficientiam tribuere potest, nisi eam acceperit a Deo. Nemo verba Dei divina infallibili auctoritate praedicat, nisi missus et edoctus a Deo; nemo Sacra mysteria conficit, nisi virtute Dei; nemo alios ad finem religionis secure regit, nisi auctoritate Dei. Ergo Dei noinine tractanda sunt omnia quae ad Ecclesiam pertineat, et sine hoc nomine nihil, quod ad salutem valide utiliterque pertinere potest, fieri potest : sequitur ergo, a Deo immediate procedere umnem, quae S. Hyerarchiae competere potest ac debet, divinam missionem ac potestatem, ut quae divinitus ei concredita sunt sacra eloquia et divina mysteria, Dei lumine intelligere, Dei virtute administrare valeat. Quare S. Patres mire exCirc. Litt. 1873. Nr. III. 3