Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1873

Index

— 14 — in Sacris ab Episcopo concedi : „Dandi baptismi jus habét sumnius Sacerdos, qui est Episcopus : dehinc Presbyteri et Diaconi, non tamen sine Episcopi auctoritate." Tertull. 1. de bapt. — Epi­scopi potestati subesse omnia, quae ad Ecclesiam spectant. „Cum enim Episcopo subjecti sitis ut Jesu Christo, videmini mihi non secundum hominem, sed secundum Jesum Christum vivere, qui propter nos mortuus est, ut credentes in mortem ipsius mortem effugiatis. Necessarium itaque est, quemadmodum facitis, ut sine Episcopo nihil agatis, sed et Presbyterio subditi sitis, ut Apostolis Jesu Christi." — Affirmant, Rom. Pontificem in B. Petro accepisse a Christo plenam ac perfectam potestatem universam regendi Ecclesiam. „Quod apostolica Sedes ab ipso incarnato Dei verbo, sed et omnibus Sanctis Synodis, secundum sacros canones et terminos universarum, quae in toto ter­rarum orbe sunt, sanctarum Dei ecclesiarum in omnibus et per omnia praecipit, et habét impérium, auctoritatem et potestatem ligandi atque solvendi." S. Maximus in causa Pyrrhi Ep. ad Petrum. Et S. Leo Ep. 10. „Hujus muneris Sacramentum ita Dominus ad omnium Apostolorum officium pertinere voluit, ut in Beatissimo Petro Apostolo omnium summo principaliter collocarit, ab ipso quasi quodam capite dona sua velut in corpus diffunderet, et exsortem se mysterii intelligeret esse divini, qui ausus fuisset a Petri soliditate recedere." — e) Patres hyerarchicam coordinationeni tamquam a Christo profectam opponunt statui laicali. Clemens Rom. I. Cor. c. 40. „Summo Sa­cerdoti sua munera tributa sunt, Sacerdotibus locus proprius assignatus est, et Levitis sua mini­steria incumbunt. Homo laicus praeceptis laicis constringitur." Optatus Miliő. 1. 2. „Certa membra habét Ecclesia, Episcopos, Presbyteros, Diaconos, Ministros, et turbam fidelium." — f) Laicos exsortes faciunt Sacrorum peragendorum. Irridet Tertullianus 1. de prescr. c. 41. haereticos, quod omnibus indiscriminatim potestatem faciant munia s. peragendi : „Itaque alius hodie Episcopus, cras alius; hodie diaconus, qui lector, hodie presbyter, qui cras laicus; nam et laicis sacerdotalia munera injungunt." S. Aug. Serm. 137. c. 8. ad laicos loquitur : „Quae autem nos facimus, vos non faciatis. Nos enim offerimus sacrificium, vobis non licet." S. Ambrosius lib. I. c. 2. de pot. Absv. ait : „Hoc jus solis permissum est Sacerdotibus.' Et lib. 2. c. 2. „Concessit hoc Christus Apostolis, quod ab Apostolis ad sacerdotum officium transmissum est." — g) Negant laicos ullo modo ad Ecclesiam Christi pertinere posse, nisi humili obedientia subditi fuerint Hyerarchiae. S. Ign. Ep. Trall. c. 7. „Ab haereticis igitur vos custodite. Hoc autem fiet, si nec inflati nec avulsi fueritis a Deo Jesu Christo et Episcopo et praeceptis Apostolorum. Qui iutra altéra est, mundus est, qui vero extra est, non est mundus; hoc est, qui siue Episcopo et presbyteris et dia­conis quidpiam agit, is non est mundus in conscientia." Pelagius I. Rom. Pont. seribit in litt. ad Tusc. Eppos. „Beatissimus Augustinus dominicae sententiae memor, fundamentum Ecclesiae in apostolicis sedibus collocavit. In schisinate esse dicit. quieunque se a Praesulis earundem sedium auctoritate vei communione suspenderit." Ad hanc unitatem servandam concurrunt omnes reliqui Episcopi in unitate Centri, jure divino constituti. „In uno Petro, inquit S. Augustinus, figurabatur unitas omnium Pastoruin." Serm. 117. n. 2. — Tam parum igitur ulla potestas magisterii, mini­sterii ac regiminis s. secundum effata Patrum derivari potest a communitate fidelium, ut potius in ipsos fideles omnimoda fidei soliditas ac salus ab Hyerarchiae divina potostate derivetur tam­quam ex fonté in rivulos; praeciso enim fonté rivuli exarescunt ac penuria aquae saluturis defi-

Next

/
Thumbnails
Contents