Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1873

Index

— 13 — retinendum. Fundarunt enim Ecclesiam iu sua formali ratione ex mandato Christi et Sancti Spiri­tus inspiratione : itaque eum, quem semel divinitus accepit Ecclesia, positivac constitionis divinum characterem non amplius amittere potest; quia cessaret ea esse, quae a Deo fundata est, Christi Ecclesia, et fieret nova et alia per novarn humanam, quae ei accederet, constitutionem. Hanc immediatam divinae ac apostolicae institutionis formám urgent S. Patres contra haereticos. Apposite Tertullianus 1. de praescr. c. 32. contra haereticos : „Edant origines ecclesia­rum suarum; evolvant ordinem episcoporum suorum, ita per successiones ab initio decurrentem, ut primus ille episcopus aliquem ex Apóstolis, vei apostolicis viris, qui tamen cuni Apostolis perseveraverit, habuerit auctoreni et antecessorem. Hoc enim modo Ecclesiae apostolicae census suos deferunt: Sicut Smyrnaeorum ecclesia Polycarpum ab Joanne collocatum refert; sicut romanorum Clementem a Petro ordinatum itidem. Perinde utique et ceterae exhibent, quos ab Apostolis in episcopatum constitutos apostoliéi seminis traduces habent. Confingant tale quid haeretici." — Patres speciatim affirmant a) esse in Ecclesia Christi divinitus constitutam hyerarchiam, quae constat ex Episcopis, Presbyteris et Diaconis. S. Ignatius ep. ad Trall. c. 3. „Cuncti revereantur diaconos, ut mandatum Jesu Christi; et Episcopum ut Jesum Christum, Filium Patris, et Presbyteros ut senatum Dei et concilium Apostolorum. Sine his Eccle­sia non vocatur." Jam vero si cunctis fidelibus sacra in divinis potestas immediate concessa est, nulla ratio assignari potest, cur in tres gradus distinctos et sibi potestate subordinatos, cur non in unum vei plures suam potestatem deferre populus debeat, ut Ecclesia vocari possit? b) Dicunt : his gradibus hyerarchicis potestatem immediate concedi a Deo, ad eundem modum, quo hyerarchicis or­dinibus Angelorum divina largitur munificentia, et facultas, eandem in inferiores spiritus confe­rendi; quam gratiosam concessionem deificationem appellant, angelicis choris sine signo vi­sibili, nobis autem visibili signo communicatam. Dionys de Eccl. Hyer. c. 1. §. 4. „Dicimus itaque,. Dei principalem beatitudinem, quae natura Deitas est, princípium deificationis, ex quo ii, qui deifi­candi sünt deificantur, divina bonitate sacrum ordinem, in salutem et deificationem oinnium cutn rationalium tum spiritualium essentiarum concessisse. Ac superis quidem, beatoque otio fruentibus, modo magis immateriato ac spiritualiori; nobis autem, quod siinplicius illis collectimque praesti­tum, ex divinitus traditis eloquiis, pro captu nostro, divisibilium varietate multitudineque signorum donatum est." c) Docent, modum, quo munus s., alios sanctificandi, hyerarchiae ecclesiasticae divi­nitus defertur, esse ordinationem sacram ab Episcopo collatam. Ita Dionys. 1. cit. §. 5. „Quapropter tui etiam ipsius sacrosanctis pactionibus persvasus, Episcopatus quidem ordinem, ut ceteris praestantiorem, nequaquam alteri communicabis, praeterquam tui similibus deiformibus sacerdotibus; ipsisque persvadebis, ut juxta ritum hyerarcbicum profiteantur. sancta quidem sancte tractare, solis autem deifica divinis, perficientia perfectionis capacibus, sanctisque sanctissima coin­municare : nam praeter alia sacrorum ordinum muuera, hoc quoque divinum tibi munus demanda­mus." Et S. Ambrosius libr. de sacr. dign. „Quis dat fráter episcopalem gratiam? Deus, an homo? Respondes sine dubio, Deus. Sed tamen per hominem dat Deus, homo imponit manum, Deus largi­tur gratiam; Sacerdos imponit supplicem dexteram, et Deus benedicit potenti dextera; Episcopus initiat ordinem, et Deus tribuit diguitatem." d) Testantur, jurisdictionis potestatem Presbyterorum 2*

Next

/
Thumbnails
Contents