Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1873

Index

- 12 — Jesum Ckristum et Dominum nostrum; electum et assumptum, dum una cum Bar­naba ad hoc munus sacrum per manuum impositionem et orationem consecraretur, Act. 13. 2. Ministrantibus autem illis Domino et jejunentibus, dixit illis Spiritus Sanctus : Segregate niihi Saulum et Barnabam in opus, ad quod assumsi eos. Tunc jejunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos. Et ipsi quidem missi a Spiritu Sancto abierunt. Idcirco idein Apostolus palam profitetur, non omnes credentes et baptisatos, sed aliquos tantum ex eis esse ad idem munus, quod ipsi soli gerunt, divina ordinatione assuraendos. I. Eph. 4. 11. Ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores ad consummationem Sanctorum, in opus ministerii, et aedificationem corporis Christi. Eadem inculcat I. Cor. 12. Sedi­tiosis Corinthianis, adducta similitudine membrorum corporis humani, et docet : ad eundem modum, quo membra diversa diversam habeant in uno corpore" operationem, et singula membra non possint esse oculus vei caput, vei auris, v. pes, v. manus, mutuoque adjutorio se invicem sustentare debe­ant; Dei ordinatione factum in Ecclesia, ut diversae sint gratiarum et ministrationum divisiones, et subjungit : Et quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia Apostolos, secundo prophetas, tertio doctores.. Numquid omnes Apostoli? Numquid omnes­prophetae? Numquid omnes doctores? Idem repetit Clemens Rom. I. Cor. c. 37. „Exemplo nobis sit corpus nostrum. Caput sine pedibus nihil est, prout neque pedes sine capite; niinima autem corporis nostri membra universo corpori necessaria et utilia sunt. Imo cuncta con­spirant, et una eademque subjectione ad conservationem totius corporis utuntur. Servetur itaque corpus nostrum in Christo Jesu, et unusquisque proximo suo subjiciatnr juxta ordinem, in quo per gratiam ejus positus est." Hac Apostoli sua agendi ratione docent, qualiter ii, quos Deus ministe­rio sacro praeflci statuit, in Ecclesia perpetuo ritu inaugurandi essent. Non exspectata plebis fidelis delegatione vei electione et missione ipsi soli propria auctoritate et accepta a Christo ordinandi potestate, per manuum impositionem constituerunt Episcopos, Presbyteros et Diaconos in singulis civitatibus. Act. 14. 22. Paulus et Barnabas : Constituerunt per singülas civitates Presbyteros. Paulus Act. 20. 28. ita ordinatos alloquitur : Attendite vobis et uni­verso gregi, in quo vos Spi rítus Sanctus posuit Episcopos reg ere Eccle­siam Dei. Ergo Spiritus Sanctus, a quo et ipsi segregati a plebe, ordinati, et missi erant, hos eosdem ministros sacros, per manuum impositionem et orationem Pauli, posuit, ordinavit et misit Episcopos pascere et regere Ecclesiam Dei. I. Tim. 1. et Tit. 1. testatur Apostolus, se Ecclesiae Ephesinae Timotheum, Cretensi Titum, Episcopos per manuum impositionem constituisse; quibus etiam praeclara monita dat, qualiter Ecclesias sibi subditas regere, peccantes cum omni imperio arguere, judicare et punire debeant, item qualibus dotibus ii praefulgere, quos per manuum impo­sitionem civitatibus singulis praefici oporteat. Et in his omnibus nullius voti aut consensus populi nientio habetur, necessitas nulla urgetur. Ergo fide persuasissimum fuerat Apostolis, non ab elec­tione vei delegatione fidelium suspendi ministrorum Ecclesiae missionem, potestatem ac jurisdictio­nem divinam. Quod autem ab ipsis observatum et introductuui est, id omnino divinum, perpetuoque

Next

/
Thumbnails
Contents