Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1873
Index
— 11 — nem illám s. potestatem velut privilégium personale accepisse, post eorum mortem ad totam communitatem devolvendum; aut Apostolos Ecclesiae universae vices sustinuisse in accepto munere, ut quod ipsis dátum, omnibus dátum esse intelligatur. Nam privilégium personale excludunt verba Christi, quibus peculiare divinum munus in Apostolis instituitur, perpetuo duraturum propter liominum omnium salutem, triplici illa sacra potestate magisterii, miDisterii ac regiminis efíiciendam: in quo idcirco succederent alii, non incerti quicunque, arbitrio populi eligendi, sed divinitus certo designandi et constituendi, quibuscum maneret Christus et Spiritus Sanctus in aeternum. Nam munus divinum, ad salutem omnium hominum prorsus necessarium, ab incerto, hominum nutantium arbitrio constituendo, successionis ordine pendere níillatenus potest. Propterea postulabat divina Sapientia, quae ad űnem eligit média confonnia, ut sacer ordo constitueretur byerarchicus, cujus successionis ratio divini Sacramenti lege perpetuo muniretur. Hinc proscripta ab Ecclesia haeresis Sess. 23. de sacr. ord. can. 3. „Si quis dixerit, ordinem sive sacram ordinationem non esse vere et proprie Sacramentum a Christo Doinino institutum, vei esse figmentum quoddam humánum, excogitatum a viris rerum ecclesiasticarum imperitis, aut esse tantum ritum quemdam eligendi ministros verbi Dei et sacramentorum; a. s." — Porro Apostoli Ecclesiae repraesentantes in data sibi potestate potuissent esse vei respectu ecclesiasticae hyerarchiae : et hoc sensu SS. Patres affirmant Apostolos Ecclesiae figurám gessisse, ut ait S. Augustinus de Petro : „Ecclesiae Petrus Apostolus propter apostolatus sui principatum gerebat figurata generalitate personam." Tract. in Joan. 20. Alia autem ratio repraesentandi fuisset, si universae Ecclesiae generatim acceptae personam sustinuissent Apostoli. Et haec fieri debuisset vei ex voluutate Ecclesiae vei Christi delegantis. Sed Ecclesiae eotum nondum existens, utpote in sua formali ratione nonnisi die Pentecostes vivere incipiens, sua ex voluutate delegare Apostolorum neminem potuit. Neque Christus Apostolos universae Ecclesiae repraesentantes esse voluit in data sibi potestate; hoc eniin si voluisset, aperte mentem declarare debuisset, ne solos se crederent praedicarentque ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei; ne sibi solis attribuissent, quod per ipsos et in ipsis et cum ipsis cuncti credituri acceperunt. Sed nihil Dominus noster in lucem protúlit, quod levem saltem suspicionem hujusmodi intentionis movisset. Absolute illos constituit doctores verae fidei, ministros S. Mysteriorum, rectores ac principes Ecclesiae : ergo p r a e e s s e eos voluit potestate magisterii, ministerii ae regiminis sacri; ergo subesse voluit homines omnes, et fideles singulos, absque ulla exceptione, illorum sacro principatui : alioquin vana foret omnis s. potestas, si nemo est, qui audire, sacra recipere, ac obedire teneatur jure diviuo; judices constituisset et principes absque subditis, regnum absque régimmé. Igitur ne illa divina constitutio, quam dederat Ecclesiae, aliquando careret divinae auctoritatis sanctione, damnationis aperta sententia feriuntur, qui fidem ac obedientiam Ministris sacris denegarent. Qui non crediderit, condemnabitur. Marc. 16. Quare Apostoli solos se esse divinitus constitutos doctores ministros ac rectores Ecclesiae confidenter proclamant, II. Cor. 5. 18. Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum, et dedit nobis ministerium reconciliationis. Pro Christo ergo legatione fungimur tamquam Deo exhortante per nos. S. Paulus Gal. 1. 1. Apostolum se nominat, non ab hominibus, neque per hominem, sed per Circ. Litt. 1873. Nr. III. 2