Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1873
Index
— 10 — quidem beatus Moyses, fidelis servus in universa domo, omnia, quae ipsi mandata erant, in sacris libris notaverit; quem ceteri prophetae sequuti sunt, iis, quae ab ipso sancita simt, testimonium pariter perhibentes." Dein S. Páter, ut Seditiosos et rebelles in Sacerdotes Corinthios terreret, adducto insigni miraculo de virga Aaronis florente, ostendit, graviter eos peecare contra divinam ordinationem, quin hyerarcbiae novi foederis obedientiam ac reverentiam detrectant. „Apostoli quoque nostri per Jesum Christuin cognoverunt contentionem de nomine episcopatus oboriri; ob eam ergo causam perfecta praescientia praediti constituerunt praedictos, ac deinceps ordinationem dederunt, ut quum illi decessissent, ministerium eorum alii viri probati exciperent. . . Non leve erit peccatum nostrum, si eos, qui sancte et sine reprehensione offerunt munera, episcopatu ejicimus." Itaque eadem est ratio divinae constitutionis Sacerdotii antiqui ac novi frederis; et sicut ibi potestas in Sacris non erat communis omnibus, sed solis filiis Levi per consecrationein: ita Episcopi Presbyteri r ac Diaconi soli per consecrationein sunt immediati haeredes illius sacrae potestatis, quam Apostoli a Christo, Christus a Patre, aeceperunt. Et reipsa Christus de sua a Patre accepta divina niissione multoties loquitur, et aperte deciarat, se ad eundem modum Apostolos a se electos a reliquis discipulis segregatos, ad unum S. collegium adscitos, mittere eadem instructos divina auctoritate, potestate ac jurisdictione. Joan. 20. 21. Sicut misit me Páter, et ego misto vos. Ipse fecit eos suae doctrinae idoneos praecones, Math. 28. 19. Euntes ergo, docete omnes gentes; docentes eos servare omnia, quaecunque mandavi vobis; promissa eis sua atque Spiritus Sancti perpetua assistentia, ut auctoritas docentium infallibilis divinam pareret credentium fidei certitudinem, Luc. 10. 16. Qui vos audit, me audit, qui vos spernit, me spernit, qui autem me spernit, spernit eum, qui me misit. Ipse fecit eos S. Mysterioruin suorum dignos ministros, dando illis potestatem baptisandi, peccata remittendi, eucharistiam consecrandi, offerendi,distribuendi, Math. 28. Joan. 20. Luc. 22. Ipse dedit eis potestatem leges, societati ecclesiasticae regendae utiles ac necessarias, ferendi, Math. 18. 18. Quaecunque a 11 iga vérit is super terram, erunt ligata et in coelo; constituit eos judices actionum fidelium in foro externo, atque vindices legum. Math. 18. 15. Si peccavérit in te fráter tuus . . . dic Ecclesiae, quod si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus; Plenarie denique hanc triplicem S. potestatem in singula et uuiversa Ecclesiae membra Christus dedit immediate Petro, cum supremum eum coeli clavigerum constitueret, Math. 16. 18. Tibi dabo claves regni crelorum. Et quodcunque liga ver is super terrain, erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis; et supremum pastorem totius ovilis sui praefecerat, Joan. 21. 16. Pasce agnos in eos; pasce oves meas. — In his omnibus locis Christus ipse immediate ad solos loquitur Apostolos, quibus proinde solis immediate omnem sacram potestatem, auctoritatem et jurisdictionem contulit. Atque ita evidenter constat, ejusmodi sacrum principatum a fidelium communitate ministris Ecclesiae transferri per delegationem et missionem nunquam posse: quia nemo dat, quod a se non habét, nec ab alio acceptum non possidet. Perperam asseritur : Apostolos, tamquam primos Ecclesiae fundatores, a Christo om-