Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1873

Index

Ecclesiam ita loquitur C. 3. „Si quis itaque dixerit, Romanum Poiitificoiii habere tantum modo officium inspectionis vei directionis, non autera plenam et supremam potestatem jurisdictionis in universam Ecclesiam, non solum in rebus, quae ad fidem et móres, sed etiain quae ad disciplinam et régimén Ecclesiae per totuin orbem diffusae pertiaent; aut eum habere tantum potiores partes» non autem totam plenitudinem hujus supremae potestatis, aut hanc ejus potestatem non esse ordi* nariam et immediatam sive in omues et singulas Ecclesias, sive in omnes et singulos Pastores et et fideles; anathema sit." Et sane si ex Scripturis argumenta petere liceat, nihil evidentius constat hac veritate catholica. Pro hac fide pugnat analógia inter ecclesiam veteris et növi foederis. Decebat antiqui foederis divinam institutionem, ut proprio gloriaretur Sacerdotio, sacra potestate a Deo immediate instructo, lege perpetua, quamdiu oeconomia illa perduraret, sancito, a peculiari tribu electo , a reliquo populo distincto, et sacro ritu consecrato : quanto magis opportebat foederis novi, perfecti et aeterni, sacerdotium sanctum, quod ad divinissimum altaris ministeriuui assuinitur, prorsus nóvum ac distinctum ordinem efficere, Dei imraediata ordinatione fundatum, et sacra ab illo pror­susque divina auctoritate, potestate ac jurisdictione immediate provisum, atque a coetu fidelium perpetuo distinctum. Umbram habens lex futurorum bonorum, nondum ipsas res, quarum imago erat, imaginem perfectioris et omnino divini sacerdotii sacrificiique gerebat, cujus tota veritatis et sanctitatis ratio immediata divina potestate ac missione fulcitur, dicente S. Paulo Hebr. 5. 1. Omnis namque Pontifex ex hominibus assumtus, pro hominibus consti­tuitur in iis, quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro pec­catis. Nec quisquam surnit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron; sic et Christns non semetipsuin clarificavit ut Pontifex fieret sed qui locutus est ad eum: Tu es Sacerdos in aeternum secundum ordi' nem Melchisedech. Neque hoc argumenti pondus latuit Yeteres, qui Sacerdotii aaroniticj divinam constitutionem figurám novi, per prophetas praenunciati, sacerdotii, divinitus constituendi^ esse docuerunt. S. Clemens Rom. I. Ep. ad Cor. c. 40 — 44. „Cum igitur haec nobis sint mani­festa, ait, et in profunda divinae cognitionis nos introspiciamus, cuncta ordine debemus facere, quae nos Dominus statutis temporibus peragere jussit. Oblationes scilicet et officia sacra perfici, neque temere vei inordinate fieri praecepit, sed statutis temporibus et horis. Ubi etiam et a quibus cele­brari vult, ipse excelsissima sua voluntate definivit, ut religiose omnia secun­dum ejus beneplacitum adimpleta, accepta essent voluntati ejus." Quinam autem bi ministri ac Sacerdotes Dei ordinarii, ita deciarat c. 42. „Apostoli nobis jussu Domini Jesu Christi evangeli­zaverunt, Jesus Christus jussu Dei. Missus est igitur Christus a Deo, et Apostoli a Christo , et factum est utrumque ordinatim ex voluntate Dei. . Per regiones igitur et urbes verbum praedi­cantes, primitias earum spiritu cum probassent, constituerunt episcopos et diaconos eoruin, qui credituri erant. Neque hoc quidem nóvum institutum fűit; multis enim retro secnlis de Episcopis et diaconis scriptum est. Sic enim alicubi dicit Scriptura : Constituam episcopos eorum in justitia, et diaconos eorum in fide. (Is. 60. 17.) Et quid mirum, si quibus in Christo a Deo hoc munus commissum fűit, praedictos constituerint? Quando-

Next

/
Thumbnails
Contents