Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872
Index
— 51 — allato exemplo pro famulatu jam praestito revera contigerit. Co-nf identialis, quae fit in provisione benefi ciorum, etquidem quatuor sequentibus módis : per accessum, quando quis procurat alteri beneficium eo pacto ut dein idein resignare debeat vei procuranti, vei alteri ab eo designato; per ingressnm, si quis beneficium sibi jani collatum, sed nondum possessum resignat cum pacto illius possesionem adipiscendi, seu in beneficium reipsa ingrediendi in dato casu et tempore,perregressum. cum quis beneficium a se jam possessum resignat alteri eo pacto, ut defixo tempore et casu in illud regrediatur; stipulatione pensi onis, aut fruct aum, quando quis procurat alteri beneficium ea spe, ut hic sibi, vei alteri a se designato, omnes beneficii fructus, vei eorum partém tribuat, aut pensionem ex eo persolvat. Haec simonia locum quoque habét in heneficiorum ecclesiasticorum permutationihus, resignationihus et pensionibus, ut patet ex constit. 85-a S. Pii IY, „ Román u in Pontificem" et ex constit. 85-a S, Pii Y. „Intolerabilis" ubi declaratur quando et a quibus committatur dicta simonia confideantialis. Requisita simoniae juris divini sunt: l-o) Matéria spirituális vei spi r itu 1 i ad ne xa tamquam 111 er x. 2) pr e ti u 111 t e 111 p ora 1 e. 3) Pact u ni seu p ermutatio rei spirituális cum pretio seu re tempó rali. Ad 1. Per materiam spirituálém, pro qua tamquam merce, vi simoniae datur temporale, non intelligitur res incorporea ut augeli seu anima rationalis, sed omne et solum illud, quod aliquo modo donum supernaturale est, seu ad bonorum supernaturaliuui ordinem pertinet, et ad spirituálém animae salutem, ex institutione divina vei humana est ordinatura. 2) Hujusmodi res spirituales sunt : omnes gratiae gratum facientes et gratis datae. Omnia sacramenta et sacramentalia. Oninia divina officia, et orationes publicae ac privatae. Sacrae functiones Magisterii regiminis. Omnis actus jurisdictionis ecclesiasticae : ut absolutio a peccatis, collatio indulgentiarum, dispensatio in votis et juramentis, electio, praesentatio, nominatio, institutio, collatio, confirmatio, investitura cujuscunque beneficii ac dignitatis ecclesiasticae, quae ne simoniace praestentur, seu efficiantur, passim prohibetur. 3) Per rein a ütem spirituali adnexam, intelligitur illa, quae quidem in se et iutrinsece spirituális non est, sibi tamen adnexam et conjunctam habét rem spirituálém indeque materiam seu mercem simoniae ingreditur. Ejusmodi res spirituali adnexae sunt : jus patronatus, reditus beneficorum, pensiones, primitiae, decimae, oblationes, seu jura hac percipiendi, labor actualis in administratione sacramentorum et celebratione missarum, templa, altaria, calices, vasa et paramenta sacra olea et omnes aliae res consecratae, seu benedictae, quae omnes ratione et intuitu talis conuexionis, cum consecratione seu benedictione vei cum beneficio aut ministerio spirituali sunt matéria seu merx simoniae. Unde qua tales vendi emi, et in commercium poni passim prohibentur. 4) — Ad 2) P r eti um simoniae, in jure sólet vocari munus, non quidem prout munus significat donum gratui') Haec species tardius irropsit, et ideo in corpore juris nondum memoratur, damnatur autem Constit. Pii IV. „Romamim Pontificem." 1564. et Pii V. Intolerabilis" 1G59. — Con. Trid. Sess. XXV. Cap. 7. de ref. — cfr. Eeifi. Nus can. t. V. p. 75. 33. — 2) Can. 1. Gratia et 11. Qui studet C. I. q. 1. cum simili-bus. — 3) Actor, 8, 20 — Matth. 10, 8. — Can. 1. 5. 7. 9. 11. 21. 124, C I. q. 1. — Can. 2—i et 7. C. I. q. 3. — Cap. 8. 9. 11. 14. 19. 29. h. t. — Conc. Trid. sess. XXIV. Cap. 5. de ref. matr. — 4) Cau. 2—4. et 7—15. C. I. q. 3. cum similibus.