Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872

Index

— 48 — sona in lectoribus efformandum. Porro copiosi sermones dogmatici; denique assertiones propriae Christi de sua legatione et unitate cum Patre itidem hoc demonstrant. Hinc est, quod ex vita Chri­sti talia praeprimis dicta et facta refert, quae docent, Jesum esse auctorem, princípium et largito­rem luminis et vitae. Ut auctor et largitor vitae sistitur miraculo in Cana patrato, quum média ad vitám hilariter agendam suppeditaret (2, 1 — 12); dum post profanatorum ejectionem e templo se Dominum vitae mortisque victorem pronunciat (2, 29.); dum in colloquio cum Nicodemo disserit de necessitate novae vitae per regenerationem ohtinendae ad ingrediendum regnum Dei (3,1 — 16.);. dum in colloquio cum muliere samaritana se largitorem aquae vivae, quae bibenti tribuit vitám aeternam, deciarat (4, 10.); dum filium ministri regii morti proximum ad vitám revocat (4, 46 — 54.); dum Sabbato paralyticum sanat (5, 1 — 16.), et deciarat, sibi esse, uti Patri est, fontem et princípium omnis vitae (5, 26.); dum porro turbae ad vitám corporalem sustentandam suppeditat panem (6, 1 —15,); dum docet, se esse panem vitae, qui manducantibus dat vitám aeternam (6 r 35. 48. 51.); dum Lazarum ad vitám revocat (c. 11,) et aperte docet, se esse resurrectionem et vi­tám (11, 25.) aut dum ex sepulchro prodiit, facto ostenderat, se esse dominum vitae (c. 20.). Ut auctor et largitor luminis proponitur Jesus generatim, dum lucet lumine omniscientiae discipulis et sectatoribus suis. Consilium Joannis omnino dogmatico — polemicum fuisse, intelligimus, si occasionem scri­bendi consideremus. Yeteres nimiruin tradunt, Joannem rogatum ab Episcopis Asiae scripsisse ad refellendos oppositos errores illius temporis. Tales errores doctrinae christianae oppositos aevo jam apostolico revera exstitisse, docent plura loca S. Scripturae, praeprimis et ipse Joannes in prima sua epistola (2, 18.) dum haereticos illius temporis hisce depingit verbis : „Nunc antichristi multi facti sunt; ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis;" i. e. Ecclesiae erant membra, sed non veri fideles, eorumque errores his proponit verbis : „Omnis spiritus, qui nou confitetur Jesum Chri­stum vere Deum esse, (quales erant Ebionitae); qui eum hoininem esse inficiarentur, (uti Doketae), et qui hypostaticam utruisque naturae Christi unionem in dubium vocarent (uti Cerinthiani, Nico­laitae et generatim Gnostici, i. e. homines, qui rejecta sapientia divinae revelationis falsi nominis sapientia seu gnosi superbiebant). Horuin igitur errores evangelio suo jugulare voluit S. Joannes. Testatur hoc et S. Irenaeus L. 3. adv. haer. ubi dicit, Evangélium hoc fuisse scriptum contra gno­sticos, simulque contra Nicolaitas, nominatim contra Cerinthum. S. Epiphanius et S. Hieronymus praeter Cerinthum nominant Ebionitas; alii vero Doketarum errori, et iteruin alii discipulis Joannis Baptistae, qui non Jesum, sed Joannem Baptistam Messiam esse crederent, opposuisse Joannem evangelium suum putabant. Quidquid sit, hoc certum est, Joannem in conscribendo evangelio suo errores Jesu Christi divinae dignitati oppositos confutare voluisse eo magis asserendum est, quum errores isti occasionem praebuerint Joanni, ut Evangelium suum scriberet. „Joannes," ait Hiero­nymus, quum esset in Asia. et jam tunc haereticorum semina pullularent, Ceriuthi et Ebionis et ceterorum, qui negant, Christuin in carne venisse coactus est ab omuibus paene tunc Asiae episcopis, et multarum ecclesiarum legationibus, de divinitate Salvatoris altius scribere." Praef, in Matth. b) Ast horum errorum confutatio non unicum erat consilium scribendi evangelii. Aliud

Next

/
Thumbnails
Contents