Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872

Index

- 49 ­quoque apostolus intendebat; nempe ut supplementum daret priorura triurn evangeliorum, eaqne, ubi opus esset, illustraret. Probatur hoc non minus auctoritate veterum, quam notis internis. Sic Clemens Alexandrinus apud Eusebium 6, 14. circiter ita loquitur ; Joannes enim, cum videret in prioribus evangeliis potissimum humánum Christi naturam delineari, supplere voluit defectum scribendi talia e quibus divinitas Christi luculentius patesceret. Simili modo et ipse Eusebius Joanni scopum tribuit supplendi quaedam a ceteris evangelistis praeter missa. Jam vero consilium hoc ex ipso etiam Evangelii argumento deducitur. Si enim evangelium S. Joannis perlustremus, observabi­mus Joannem pleraque vix non omnia talia narrare, qaele in ceteris evangeliis frustra quaerimus. Si non nunquam etiam facta et sermones generales, uti tres priores evangelistae ea referunt, narrat S. Joannes, ea vei ideo refert, quia ad probundam Christi dignitatem Messiae et fiiIi Dei ei necessaria videbantur, vei quia ad ea intelligenda necesse fűit objectum repetere, quae ipse nova dein retule­rat, qua agendi ratione lectoribus illa ex prioribus evangeliis jam nota esse supponit. Hoc plurima comprobant exempla. Sic praeter satiationem 5 millium, ambulationem in mari, et Christi ingres­sum in urbem super asino, nihil fere cum ceteris commune habét; aliunde históriám Christi notam supponens. Dum vero miraculum de multiplicatis panibus demo narrat, quisque videt, hoc ideo fi­eri, ut sermonem ea oceasione habitum, in quo Christum daturum, apte subnectere possit. Idipsum manifestum est ex eo quoque, quod narrationem ceterorum lectoris suis notam esse supponat, ut dum 3, 24. ait : „Nondum enim erat Joannes missus in carcerem in quibus apertum est, notum supponi Joannem Bapt. in carcere fuisse conjectum, et quod hic singulare est, reflexió haec pláne superflua et minus apta esse videtur, cum Joaues Joannem Baptistum usque ad v. 24 hujus capitis adhuc semper liberum supponat, imo ejus incarcerationem nunquam memorat expresse. Manifeste igitur ad priora respicit evangelia, et indirecte corrigit eorum praesertim Lucae praeposteram nar­rationem, qui scilicet prius detentionem Baptistae retulit, quam Christi baptisati eventum narras­set, ut adeo lector, ceterorum evangeliorum ignarus, haud sciret, a quo nam Christus baptisatus esset. In história passionis refect Christum a ministris comprehensum, et ligatum fuisse, sicut no­tarunt reliqui; ast illud, quod sequitur, solus supplet, scilicet: „Et adduxerunt ad Annám primum, erat enim socer Caipbae;" tum post plura. „Et misit eum Annás ligatum ad Caipham pontificem." Plura adhuc possent hic adferri exempla, sed jam vei ex his suffleienter patet consilium supplendi; seu Joannem cum respectu ad priora evangelia seripsisse, ita ut relata ab illis passim oraitteret, omissa vero suppleret. III. E Jure Ecclesiastico. Quid simonia ? quotuplex ratione juris, quo prohibetur; item ratione modi, quo committitur ? quae ejusdem requisita ? malitia 1 poenae ab ecclesia statutae ? an simoniace accepta sponte restitui debe­ant? quando? cui ? quae causae ab onere restitutionis excusent? Quis in erimine isthoc judex, ac­cusator et testis 1 tandem quis absolvere a censuris et dispensare in poenis possit ? Simonia — quae a Simo Mago nomen et originem traxit') - a S, Thoma definitur : stú­diósa voluntas emendi aut vendendi pretio temporali aliquid spirituálé ') Actus aplorum 8, 18. 19. Circ. Lit. Nr. IV. 1872. 5

Next

/
Thumbnails
Contents