Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872
Index
— 43 — lich ist den menschlichen Typus jemals vom jenem des Áffen abzuleiten." — Dein patroni hujus sententiae sibi contradicunt; sic Yogt in opere suo „Köhler-Glaube und Wissenschaft" pag. 50. et 75. absurdum esse dicit, genus humánum ab uno pari descendere; quia impossibile est diversas species ab uno eodemque pari hominum evolutas esse. Et tamen idem hic Vogt asserit, hominem et simiam e quodam inferiori organismo ortum suum duxisse! En, quod diversae species hominum ab uno pari descenderint, hoc coram Yogt absurdum est; sed quod homo e simia ortus sit, hoc jam habét juxta illum sensum, et in utroque casu ad scientiam provocat! De cetero sufficiat hic commemorasse : Si evolutionalis cursus tam fortis est, ut ex animali homo oriatur : tunc idem cursus potest ex Adami posteris diversas quoque species procreare. His praemissis breviter duo opponimus argunienta : unum historicum, metaphisicum alterum. Et quidem historicum argumentum sat sufficienter testatur : a quo tempore singulae animalium species existunt, earum nullám unquam mutatam esse. Sic apis jam ante tempóra Aristotelis, et hodie quoque praeparatione mellis occupatur. Aut assidua formica a tempore Salomonis usque Lamark, Darvin, Yogt nec minimum quidem subiverat mutationem. In universa história nullum alicuius reális metamorphoseos vestigium invenitur. Simiae, a quo tempore homo existit, toties quoties jam habebant occasionem facta hominum imitandi, nullibi tamen legi potest, aliquam earum, puta Gorillám, Paviam, aut Chimpanse hominem evasisse, aut saltem nóvum orgánum, novumque sensum sibi acquisivisse. Saecula praeteribant, a quo tempore animalia in his terris viventia scientiflcae scrutationis nostrae evasere objecta; sepulchra egyptiaca totidem sunt musea naturalia, quae inde a quatuor saeculis jam custodiunt innuraerabilium fere animalium ossa, quae nec ungve differunt a modernorum Africae animalium ossibus. Animál ium singulae species nullám unquam subiverunt perfectionem, eorum organa, sensus, instinctus, proclivitates, facultates eadem sunt hodie, quae ante saecula fuere. Hoc adeo nititur veritate, ut etiam metaphisicae applicatae pars cosmologica instar principii legis cosmicae illud habeat adagium : „Natura semper sibi constat!" Et quid adhuc, si iutellectualem, moralem perfectionem consideremus, quae unice hominis praerogativa est, et sola sufficiens, ut eum ab omnibus ceteris visibilibus creaturis distinguat! Sufficiat hic altérum adhuc sic dictum metaphisicum argumentum proferre, quod assertum adversariorum nostrorum penitus confodit. Siquidem juxta metaphisicam puram non potest esse plus in effectu, ac in ipsa causa. Jam vero, si homo a simia descendat, tunc in homine, qua effectu, multo plus esset, quam in ipsius causa nempe simia; frustra enim quaeritur in simia intellectus, sensus morális, ac liberum arbitrium. In homine itaque, si a simia descendisset, qua eífectu plus adesset, quam in causa suae existentiae nempe in simia. Hoc autem est absurdum metaphisicum ! Pantheistae quidem argumentum hoc petitionem principii appellant, cum illo innitatur principio, quod homo a simia distinctam possideat essentiam, quod juxta eos prius demonstrandum fórét. Ubi tamen aiunt, unicum nonnisi existat ens identicum i. e. reale; et discrimen entium respectu essentiae illorum, nequaquam est qualitativum, sed quantitativum, i. e. non qualitative discrepant ab invicem entia — quae in omnibus una eademque est cum qualitate entis absoluti — sed 4*