Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872
Index
— 44 — quantitative: in quantum unum vei alteruiu ens ex essentia absoluti entis plus minus possideat. Ens absolutum manifestat se per continuam entium generationem; quapropter, ajunt, omne ens est manifestatio entis absoluti per formám determinatam. Schelling, Hegel. Theoria interim liaec proprie in pantheistico—metaphisicis thesibus invenit suam viin apparensque fundamentum. Irno tbeoria haec nil aliud est, quam hujus metaphisicae singulum phaenomenon in mundo visibili; nihil aliud, quam ipsius absolutae realitatis, ideae — in geologico, vegetabili, animali organismo — ad immediatam existentiam evolutio atque excitatio in homine : „Yitara esse ideám, quae in organismo — geologico, vegetabili, animali — ad immediatam existantiam evehitur." Stanke p. 213. Sicut vero in politicis cuilibet revolutioni plerumque certa quaedam religiosa idea instar fundamenti inservire sólet : ita indubium est, scientiarum naturalium seu physicarum quamcunque detectionem certo principio metaphisico inniti necesse est, quod princípium, si ceteris humanae scieutiae thesibus consentiat, si positivam scientiain non enervet, quinimo efficaciter sustentat: tunc ei superaedificata physica thesis suum quoque habét pretium. Si vero metaphisicum principium humanae scientiae relationes enervet, aut problematicas reddit : tunc ei superaedificata detectio physica nihil nisi hypothesis erit, quam hodie, cras alia detectio vei conbinatio annihilare potest. „Opiiiionum commenta delet dies." Jam autem supradicta theoria per Darvin, Lamark, Yogt, eorumque apostolos proposita est inanis hypothesis, siquidem principium eius metaphisicum totam scientiam humanam non tantum enervat, imo et anuihilat, Et sane, si una nonnisi existat essentia, et unica realitas, et haec esset in homine ad immediatam existentiam evoluta idea; si reliqua entia non sint realia, propriam essentiam non habentia, sed solurn phaenomena, apparentiae, et in tantum sint realia, in quantum illa unica absoluta essentia nempe idea per ea ex uno in aliud transeat aut peregrinetur : tunc in universo hoc summum instabit chaos, omnia erunt incerta. Tunc proprie non intelligimus, quare non posset, saltem mediate, ex alio quoque animali homo íieri? quare non ex ligno simia, ex lapide lignum, et sic porro ? Sicque fabula, quae narrat, lapides post tergum Deucalionis projectos factos esse homines, aeque metaphisice vera esset! atque sic, quo magis progreditur, eo major prodit absurditas. Jure ergo quaeritur : meretur ne scientia, realitas, aut veritas vocari illa theoria, quae ad absurdum deducit? Sane non. Dicimus ergo : esseutiae rerum vei sunt reales et immutabiles, et tunc theoria de simiis est nihil; vei non sunt reales rerum essentiae, et tunc omnis scientia, ipsa quoque theoria de simiis iterum. nihil est. Reliqua argumenta, nempe ex indole lingvarum et traditionum sacrarum mira consensione, porro ex história propagationis generis humani per orbem terrarum, quae omnia originem universi generis humani ab Adamo demonstrant, Dogmaticis relinquendo, ad fmem exegeticae dissertationis nostrae accludimus adhuc S. Paulum, qui juxta Actorum 17. stans in medio Areopagi, Deumque supremum annuntians dixit : „Fecitque Deus ex uno genus hominum inhabitare super uuiversam faciem terrae." Quum igitur S. Scriptura Adam] velut protogonon, seu primum a Deo conditum íestetur, a quo homines reliqui omnes procreati sunt; cumque história universalis et scientiae ipsae naturales