Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872

Index

las quarta die accepisse existentiam; sicut nec illud quaudo ? Sed solum, quod quarta die ceperint relate ad terram et stellas illa relatio, in cujus sequelam stellae factae sunt terrae luminaria et signa temporum. Sicut Genesis alte silet de eo, quidnam sint haec coelestia corpora in se : ita nec dicit, quando et quomodo creata sint talia, qualia in se sunt ? Multa adhuc possent liic adferri instar difficultatis et objectionis adversariorum, sed vei ex his quoque apparet, relationem Mosis de creatione mundi nec rei naturae, nec novis detectioni­bus geologicis oppositam esse. Yerum itaque manet semper : superíicialem scientiam a religione abducere, fundatam ad eam redücere. In nexu históriáé Creationis quoad originem naturae humanae revelatio divina tradit : Ini­tio rerum Deum duos homines, Adamum et Evam, et quidem non tantum quoad animam, sed et quoad corpus immediate creasse, atque ab hoc pari hominum universum genus humánum ortum du­cere. Nam SS. litterae docent disertis verbis, Adamum cum uxore sua Eva primum atque solum a Deo fuisse conditum, et omnes prorsus homines ab eo originem trahere. In specie : Moses aperte significat, post coelum terramque creatam, ad colendam terram nullum hominem fuisse, his verbis : „Et homo non erat, qui operaretur terram." Gen. 2, 5. Et deinde Adami ex limo terrestri, G-en. 2, 7. et Evae ex Adami costa G-en. 2, 21. refert fabricationem. Porro in loco, in quo Adamus om­nibus animalibus nomina imponit, haec habentur : „Adae vero non inveniebatur adjutor similis ejus," i. e. nullus sui generis animans seu homo, Gen. 2, 20. Atque paulo ante : „Non est bonum esse hominem solum : faciamus ei adjutorium simile sibi. Gen. 2,18. Non exstitit itaque ante Ada­mum, neque cum Adamo quisquam ante Evam creatam, sed ipse erat primus atque solus. Haec est doctrina, quae de primorum hominum creatione in Genesi traditur. Ast iuveniun­tur adversarii, qui negant totum genus humánum ab hoc uno pari hominum ortum suum duxisse, sed asserunt : omnia visibilia, et sic etiam homines ex uno communi germine descendisse, quod germen successive magis evolutum ex rudi matéria ad organicara, et tandem ad animalem transi­verit materiam; via gradualis perfectionis dein diversas producens species cum terrae transmuta­tione ad altiorem ascendit gradum; donec tandem ex eo homo in moderno suo statu evolutus est. Recentissimi pláne cum magnó scientiarum apparatu demonstrare pergunt, hominem via gradualis perfectionis a simia descendisse. Et quidem dicunt : cum in natura entium gradationem videamus, successiva adesse debuit etiam evolutio, per quam, praesertim entia organica, plantae et auimalia, ex un a — inferiori — classe in alteram — superiorem — ascenderunt. Sic v. g. quaedam Pavia tentabat duobus incedere pedibus, quod ipsi ab initio difíiculter quidem successit, tardius tamen jam acquisivit aliquam dexteritatem; ejus vero posteri duobus celeriter fugere noverant. Hac rati­one posteriora hujus simiae duo membra ei facta sunt in pedes, anteriora vero in manus, et sic di­recte incedendo, facies ejus abbreviata familiariter ridere incepit, sicque factus ex Pavia homo! Interim contra hanc Lamark, Darvin, Yogt ect. theoriam generatim primo ex opere Merenzi sic dicto „organische Schöpfung" sequentia adducimus verba : „Gerade die exacte Wissenschaft ist es, welche am lautesten erklaert, dass kein besonnener und gut unterrichteter Forscher der An­sicht, dass der Mensch vom Affen abstamme, jemals beitreten könne. Nach ihr sind so fundamen­tale Yerschiedenheiten im Körperbaue des Menschen und des Affen vorhanden, dass es ganz unmög-

Next

/
Thumbnails
Contents