Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872
Index
— 41 — praecipuam creationis partém proponi, innumerabilia vero corpora coelestia nonnisi qua terrae accessoria luminaria, et signa temporum adduci, et inter haee quoque nonnisi solem et lunam nominari, reliqua autem multo majora sidera unica voce „Stellas" appellari. Haec omnia vera sunt concedimus, imo dicimus : Si Moses ita fuisset iinbutus astronomiae mysteriis, ac saeculi nostri doctissimi Astronomi, recte ita se expressisset, sicut se expresserat; quia Moses nequaquam habuit intentionem aut scopum nos astronomiam docere, ideo nec utitur terminis scientificis astronomiae. Respectu religionis vult coaevis suis ita ac posteris se comitem dare. Ideo tantum id commemorat, quod respectu religionis consideratione dignum esse censuit, et hoc tali proponit modo, ut a quolibet intelligi valeat, consequenter non scientifica, sed quotidiana utitur lingva. Respectu stellarum imprimis illustrare debebat, eas, sicut generatiiu omnia visibilia, a Deo creatas esse; ad hoc vero sufficit illa generális expressio : „In principio creavit Deus coelum et terram." Dein Moses non Cosmogoniam, sed magis Geogoniam voluit scribere, vei melius dicendo : posteaquam illám proposuisset veritatem, quod Deus creavérit omnia visibilia, hanc veritatem ulterius prosequendo continuative docet: Deum pro homine, qua visibilium creaturarum corona, prius locum habitationis ordinasse; seu Deum omnia visibilia propter hominem, et illius usum creasse, instituisseque. In tali vero Geogonia, qualem Moses scribere vult, stellae nonnisi in tantum sunt commemorandae considerandaeque, in quantum cum terra in relatione esse videntur. Terra ex obtutu astronomiae naturaliter non potest qua centrum hujus universi considerari. A Mose vero ita proponi videtur, quia est theatrum totuis seriei factorum ab eo in opere suo enarratorum, theatrum totius históriáé revelationis, cujus nonnisi introductionem efficit enarratio creationis. Una voce scopus ipsius est, sicut Humbolt se exprimit : Gesta Dei inter homines enarrare, non vero physicam mundi descriptionem dare. — Ex hoc jam obtutu sol recte luminare május, et Inna luminare minus nominatur, reliqua vero innumerabilia sidera nonnisi qua accidenta-lia commemorantur; quia haec posteriora coram homine, non quidem scientifico scrutatore naturae, sed coram homine ut servo Dei, qualem S. Scriptura eum considerat, multo minoris sunt significationis, quam sol et luna; vei sicut S. Chrysostomus hom. 6. in Gen. dicit : Sol et luna non ratione magnitudinis sed ratione influxus, potentiae et vis nominantur duo magna luminaria; nam etsi aliae stellae majores sint luna, hujus tamen influxus magis sentitur in his terris, utpote sensibus nostris magis apparens. Quod alteram attinet difficultatem, quatenus ad terram creandam formandamque quinque clies necessariae fuerint; dum e contra ad creandum solem una cum luna ceterisque stellis fixis et planetis unica dies suffecerit, respondemus : Primo, qui Credit in Deum omnipotentem, is credit quoque Deum potuisse universa corpora coelestia uno momento creare, consequenter eo facilius una die. Secundo, nihil obstat, quin sub diebus creationis non modo generatim longiorem temporis durationem, sed et inaequalis durationis periodos intelligamus, et sic si necesse est, diem illám, qua sidera creata esse dicuntur, ejusmodi durationis esse cogitemus, qualem astronomia necessariam esse censet. Denique tertio, Genesis non docet stellas quarta nonnisi die creatas aut conditas esse. Hexaemeron quae Geogonia saltem per tangentem commemorat stellas, potiusque de creatione terrae agit; ideoque die quarta non id docet, quando et quomodo conditae sint stellae, sed potius quod hac die stabilita est praesens illarum relatio ad terram, aut vicissim. Genesis ergo non dicit, stelCirc. Lit. Nr. VI. 1872. 4 /