Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872

Index

— 40 — aliud certe deducere resultatum. Beneque notandum: Scopura supernaturalis revelationis nequaquam esse profanas docere scientias, ideoque S. Scriptura nullibi intendit meras naturales communicare' veritates. „Quamvis et hanc scientiara homo peccando non perdidit, nec illám, qua carnis necessa­ria providerentur. Et idcirco in scriptura homo de hujusmodi non eruditur, sed de scientia animae r quam peccando amisit." Petrus Lombard. II. 1. Sentent. disst. 23. — Quia tamen de rebus divinis. multoties sermo fieri non potest, quin et objecta physica commemorentur; in tali casu S. Scriptura non potest illum habere scopum, ut lectores suos artem physicam doceat, aut ipsis ampliores de ea communicet notiones, ac quales mero humano modo sibi acquirere poterant, aut jam acquisivere. S» Hieronymus dicit : „Multa in Scripturis S. dicuntur juxta opinionem illius temporis, quo gesta referuntur, et non juxta quod rei veritas continebat." Yel sicut S. Thomas quoque asserit : Secun­dum opinionem populi loquitur Scriptura. Huic opinioni conformiter dicit Moses in 1. Cap. Gen, solem et luuam inter ceteras stellas duo magna esse luminaria. Coram Astronomo utique non sunt,, sed sunt in oculis hominum; ast ideo Mosem arguere velle, quasi neglexisset occasionem suos popu­lares in Astronomia erudiendi, insanum esset. Fini S. Scripturae peridem est, sívé hanc sive illám stellam liabeant lectores sui maximam, dummodo intelligant et credant, Deum stellas sive magnas sive parvas ad usum et gaudium hominum creasse. Si itaque S. Scriptura de rebus physicis more humano seu ita loquitur, sicut in oculis hominum apparent, conceptus hic relativus est, et non absolute certus, seu S. Scriptura hic condescendit ad intellectum et captum hominis communis, na­turalis, ast ideo contradictionis argui minimé potest, quia vult solum a lectore suo intelligi. Ideo sí de rebus physicis loquitur, talibus utitur intuitibus et conceptibus, qui in homine, terram aut natu­ram superficialiter aspiciente, nascuntur. Sic juxta conceptum hominis et relationem S. Scripturae duo magna luminaria sunt in firmamento, sol et luna, et dein innumerabilia sidera; quamvis in systemate Astronomorum alia divisio et coordinatio esse potest. Sic ridicula potest coram Botanico aut Zoologo apparere illa quoque divisio, juxta quam plantae aut animalia dividuntur in Hexaeme­ron; ast hic non est sermo de scientifica aut systematica divisione illorum, cum S. Scriptura nequa­quam botaniae aut zoologiae systemata nobis proponere intendat, sed res a Deo creatas simpliciter enarrat, atque huic scopo ipsius divisio penitus respondet. Frustra itaque quaerunt moderni naturae scrutatores contradictionem in Hexaemeron; quomodocunque enim consideretur, semper apparet Deum creasse omnia, hoc est : omne ens praeter Deum existens, causam suae existentiae in Crea­toris voluntate et omnipotentia invenire. Et iste fűit principális scopus Auctoris, non vero systema­ticam cosmogoniam lectoribus suis proponere. Sicque S. Scriptura de primordiis mundi nihil docet> quod ex parte Physicae improbabile esset. Sed videamus jam specialiter quasdam difficultates, quae rolationi Mosis objiciuntur. Sic repuguare videtur, aiunt, astronomiae, quod terra, qua planéta, ante centrum suae gravitatis, seu solem creata sit; et quod ad creandam formandamque terram quinque dies insumerentur, ad pro­ducendum vero solem cum omnibus ceteris astris nonnisi unica dies fűit necessaria; denique quod generatim cuncta corpora coelestia, quae juxta astronomiam terra nostra multo majores sunt globi, hic tamen nonnisi terrae accessoria luminaria et signa temporum esse dicuntur. Sine dubio certum est, in Genesi terram conformiter conceptui hominis communis, qua

Next

/
Thumbnails
Contents