Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872
Index
- 39 quoque lingvis saepe terapus, aut longioris temporis durationem seu moram designat; tanto magis hic idem significare potest, siquidem Moses in conscribenda sua história creationis antiquis usus est documentis. Cum autem lingva tunc temporis, ex quo haec descendunt, nimis sterilis debuit fuisse, hinc unum idemque vocabulum latioris erat significationis, consequenter jom dies longiorem etiam temporis moram designare potest, et quidem eo magis, quia in eodem primo libro Genesis quoque in hoc sensu sumitur. Nam posteaquam Moses totam Creationis históriám enarrasset, dicit Cap. 2, v. 4. „Istae sunt generationes coeli et terrae, quando creata sunt, iu die — jom — quo fecit Deus coelum et terram." En sub die — jom — intelligit hic omnes sex dies, seu tempus totius creationis. Et sane, quomodo potuisset Moses dum de primo die loquitur, dies nostros naturales ex 24 horis constantes intelligere, si sol non adest, cum ab illius ortu et occasu defiuiatur dies; ubi sol nonnisi die 4-a creatus est. Noluit ergo Moses dieiu naturalem intelligere, verum longioris temporis durationem seu periodum aut epocham. In hoc merito provocari potest ad viros sanctitate non minus ac eruditione claros. Sic S. Augustinus in L. I. de civitate Dei dicit : „Qui dies cuius modi sint, aut perdifficile nobis, aut etiam impossibile est cogitare, quanto magis dicere." Idem tenebat S. Athanasius, Origenes et alii. Bossuet in suoopere „Elevations sur les mystéres" dicit: „Sex dies creationis diversos sex progressus esse." Pianciani vero ait: „Modus hic, nifallor ad scopum nostrum nempe defensionem, uti veritatis revelatae, ita et naturalis est opportunior. Et hic fundatur in principio longo abhinc tempore interpretibus coguito. Yocem diem — jom — sumi pro teinpore iu scriptura jam diu animadvertere theologi et interpretes. Arabes diem ab ortu ad occasum solis, dicunt nahar, quod est splendor. Yoce jaum (cuius evidens est cum hebraica jom cognatio) temporis periodum significant." In hist. creationis mos. commentario Neap. 1851. Hoc idem tenent Yisemann, Nicolas, et ipsi Rabbini Judaeorum. Hypothesis itaque nostra testimonio horum Sanctorum ac eruditorum virorum omni fere dubio caret. Huic hypothesi innixi facilius etiam occurrere possumus íIli objectioni, vi cujus adversarii nostri asserunt: históriám creationis a Mose in Genesi propositam, oppositam esse rei naturae aut novis detectionibus geologicis. Generatim si et S. Scriptura, et natura huius universi fontem constituunt revelationis; si per utramque Deus locutus est hominibus, si utraque est liber manu Dei scriptus, unde homo veritatem hauriat : tunc id, quod S. Scriptura docet, ei, quod natura exhibet, repugnare non potest; vei ut doctissimus Yisemann dicit : Si revera convicti simus Deum ita religionis sicut naturae esse auctorem : tunc et certi esse debemus, couiparationem operum ejus in ordine utroque inomisse harmonicum nonnisi resultatum producere posse. S. Scriptura ergo cum natura, in quantum utriusque Deus est auctor, in harmónia debet esse; si contradictio occurrat, tunc aut Theologi aut vero Geologi exegesis erronea est. Si ergo casu eveniret, quod sensus quidam, quem ope exegeticorum adjuuctorum e verbis S. Scripturae eruimus, contrarius sit illi sensui, quem natura vei geologia iunixa suis observationibus aut disquisitionibus instar certissimae propugnaret veritatis : tunc certi esse possumus, hic neutram uec S. Scripturam, nec naturam errorem aut contradictionem docere, sed iguorantiam nostram; sive ex parte Interpretis, sive Scrutatoris naturae, produxisse apparenteiu antilogiam, consequenter praecisiorem exegeticam disquisitionem sensus S. Scripturae, aut perfectiorem et profundiorem scrutationem naturae ad