Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872
Index
— 38 — rebus absolutis, terra, et aere circumfusa, et plantis exornata, et astris illustrata, eousque erat exculta, ut animautium esse posset domieilium. v. 20 — 23. Quare Deus quinto die animalibus aquatilibus, a maximis usque ad munitissiiua, et volucribus vitám dedit, elargita potentia gignendi sibi simile. v. 24—35. Sexto die jussit Deus, ut pisces ex aqua, animalia terrestria, uti bruta, quadrupedia, domestica et fera e terra prodeant. v. 26. Universus itaque creatorum thesaurus paratus erat, quum is solum desideraretur, qui eo frui posset, et huius fruitione in beatissimum amorem tanti opificis raperetur. Die sexto ereatus est homo his verbis : „Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, ut praesit cunctis animantibus terrae." Atque haec est história Creationis per Mosem deseripta, quae litterali sensu debet intelligi, nisi quod per sex dies creationis etiam longioris temporis spatium, vei totidem epochae possint sumi; omnipotentia Dei propterea nil patitur, quae non in brevitate temporis, sed in productione ex nihilo manifestatur. Hoc vero salva auctoritate Ecclesiae, quae in hac re nil certi definivit, dici potest. Nam quod S. Scripturam attinet, ante omnia sciendum, scopum divinae revelationis esse,, nobis veritates religiosas, non vero geologicas quaestiones proponere velle. Quod illas attinet, ad eas intelligendas praesto habemus infallibile magisterium Ecclesiae, depositum fidei, et unanimem consensum SS. Patrum; idque sequi omnis interpres tenetur. Hinc quae ad substantiam fidei pertinent, in his aliter opinari nefas est ; quae vero per acciclens nonnisi de fide sunt, in quantum scilicet in Scriptura traduntur, quam fides supponit Spiritu S. dictante promulgatum esse : haec quidem ignorari sine periculo possunt ab iis, qui Scripturas scire non tenentur, sicut multa historialia;. et in his etiam Sancti diversa senserunt, Scripturam divinam diversimode exponentes. Sic ergocirca mundi princípium aliquid est, quod ad substantiam fidei pertinet, scilicet mundum incepisse creatum; et hoc omnes Sancti concorditer dicunt. Quo autem modo et ordine factus sit, non pertinet ad fidem, nisi per accidens, in quantum in Scriptura traditur, cujus veritatem diversa expositione Sancti salvantes diversa tradiderunt. S. Thom. in L. II. sent. distr. 12. His praemissis salva auctoritate Ecclesiae dici potest, quod per sex dies non naturales sint intelligendae, sed longioris temporis spatium, quod et factis docetur geologicis. Históriám enim orbis sapiens Conditor visceribus terrae insculpsit. Sic Scrutatores terrae diversa invenerunt in ea strata, in quibus varia observantur objecta petrificata, et quidem recte juxta modum et ordinem enarrationis Mosis. In infimis iriveniuntur herbae diversaeque plantae; in secundis pisces et diversa volatilia atque reptilia; in tertiis animalia quadrupedia; et tandem in quartis seu supremis stratisinveniuntur ossa hominum, quia homo tamquam corona Creationis ultima die seu epocha creatus est. Haec autem omnia longioris temporis spatium quam sex dies naturales indicant; efformatio enim horum stratorum cum suis diversis objectis petrificatis ingentes variasque terrae nostrae catastrophas praecessisse supponit, et sic creationem organicorum entium gradatim et quidem interjecto longioris temporis spatio, non vero sex diebus naturalibus absolutam esse, verosimile est. Verum est quidem, quod in hoc capite Genesis, ubi história creationis refertur, sex dies memorentur; sed hebraicum jom dies non solum in hebraea, sed in latina, germanica, gallica et aliis