Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872

Index

— 37 — ralisi, avertat Deus hanc pestem, quae totalem omnium membrorum r íipublicae dissipationem, quan­tum in se est, certissime procurabit! II. E Studio Biblico Veteris Foederis. Adornetur paraphrastica descriptio históriáé Creatioűis Gen 1, 1 — 27. Dein exponatur, quo sensu tota haec história intelligenda sit ? est ne opposita rei naturae aut novis detectionibus geologicis ? Tandem in nexu Creationis hominis demonstretur, totum genus humánum nonnisi ab uno pari ho­minum descendisse, non vero ex uno communi germine eum ceteris animalibus via gradualis perfe­ctionis evolutum esse. Y. 1. In principio seu initio temporis ex nihilo, nulla matéria praeexistente, produxit Deus Coelum seu totius universi ambitum, et terram, seu globum terrae cum aquarum mole superfusa, i. e. totum hoc universum. v. 2. Terra autem erat vacua hominibus, jumentis et plantis, i. e. erat rudis ac indigesta, vitae, lucis, caloris ac ordinis expers, sed tota quauta tam interius quam exterius ubique obscura; et Spiritus S. fovebat, inciimbabat aquis, vitali infuso culore proliflcam vim aquis largiebatur. v. 3. Dixitque Deus, seu voluit, decrevit, imperando reipsa effecit et produxit lucem, quali­tatem nobilissimam, sine qua omnia creata et creanda mansissent invisibilia. v. 4. Et vidit Deus lucem, quod esset boua, seu deprehensa luce fini suo convenientissima, Deus yelut praeclarus artifex egregio suo opere laetabatur, et lucis occasu et ortu praestituendo suis utrumque finibus circumscripsit, tempusque luce ac tenebris divisum fűit. y. 5. Apellavitque lucem diem, et tenebras noctem, seu sancivit, ut haec rebus convenientia nomina Adam imponeret, et iis posteri uterentur. Et factum est vespere et mane dies unus, per quod significatur terminus primae diei Creationis. v. 6, 7, 8. Dixitque Deus, seu voluit, ut fiat firmamentum, i. e. spatium illud, quod terram undequaque cingit, in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis, seu firmamento vis illa est indita, ut superiores aquas — nubes, e quibus pluviae gignuntur, quae sunt supra illud coelum, in quo volánt aves, ab infimis — ut sunt stagna, lacus, fluvii, fontes, maria, quae sequenti die ortum habu­erunt — separaret. Y. 9. Dixit vero Deus : confluant aquae inferiores, quae sub coelo sunt, in unum locum : et appareat arida, seu terra prius limosa et aquis cooperta, nunc fait ad congruam siccitatem perducta. v. 10. Yoluitque Deus, ut arida vocaretur terra, congregationes vero aquarum nominentur maria. Yiditque, quod esset perfectum scopoque sui consentaneum. v. 11, 12, 13. Exinde retectae terrae immediato actu creationis foecunditas data est ad educendas teneras herbas, stirpes virides, arboresque adultas. Eodem die productus esse censetur Paradisus terrestris. v. 14 — 19. Quarto die sidera: solem, lunam, stellasque collocavit in coelo, ut periodis suis tempus describerent, anni tempestates et diurna tempóra efficiant, et orbem collustrarent. Quibus

Next

/
Thumbnails
Contents