Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872
Index
— 34 — ooelum pro vindicta, ut ait Apóst. Hebr. 10. 29. Quanto magis p utat is deteriora m ereri supplica, quifilium Dei conculcavérit, et s a n g v i n e m testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliain fecerit. „Nec sacrificium Deus recipit dissidentis, et ab altari revertentem prius fratri reconciliari jubet, ut pacificis precibus et Deus possit esse pacatus. S. Cypr. de Orat. c. 23. Nec eis prodesse possunt Sanctorum orationes et operum merita, quia ad consortimn Filiorum Dei Patris et Matris Ecclesiae pertinere nolunt. Ipse se excludit beneficio suffragiorum, qui concordi charitate, unanimi fide ac pietate manus supplices non levat, atque catholicae unitatis et fidei gratiam non aestimat; qui diligit tenebras magis quam lucem, et mortem eligit potius habere quam vitám. Huc referri possunt verba S. Joannis I. Ep. 5. 16.Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem, non pro illo dico utroget quis. Et illa S. Cypr. de unit. c. 23. „Quidquid a matrice discesserit, seorsum vivere et spirare non poterit, substantiam salutis amittit." Et haec S. Aug. Epist. 264. n. 1. „Comparant sibi quidem iIli sua voluntate perversa, et praesentis meritum coecitatis et futuri aeterni supplicii, si per contumaciam indociles fuerint, seque cum in hac vita sunt, corrigere atque eiuendare neglexerint." II. E Theologia Morali. Adferautur 1. rationum momenta, propter quae morális christiana, matrimonia civilia prohare nequit; item proponatur 2. quibus mediis moralibus infelices fructus similium civilium matrimoniorum averti possunt. I. Matrimonium, ut religio christiana docet, in societate unius viri et unius foeminae, iustituit Deus. Idem matrimonium ad Sacramenti dignitatem elevavit generis humani Salvator Christus. Unde Ecclesiae hoc gravissimum munus demandatuni fűit, ut quae matrimonii sanctimoniam respiciunt, perpetua sollicitudine curaret. Nec potest ulla societas viri ac foeminae apud christianos veTum matrimonium dici ac esse, nisi quod statutis Ecclesiae essentiain matrimonii respicientibus nullo foret contrarium. Societas quidem civilis cointelligenter cum Ecclesia habét suas partes in coordinandis statuendis Sacramenti matrimonii accidentalibus correlationibus, eousque autem per cliristianam moralem procedere nequit, ut in obversum statutorum Ecclesia societatem privatam talem pro vero matrimonio declaret, quae principiis religionis christianae adversatur. Tale civile matrimonium danmat morális christiana propter gravissima m a la, quae ex illo consequuntur. 1. Prostituitur Sanctimonia matrimonii. Matrimonium est Sacramentum magnum ut ait Apostolus. Est enim adumbratio illius ineffabilis amoris ac nexus, quo Christus nectitur suae Sponsae, suae Ecclesiae. Est vehiculum multarum gratiarum, quibus vir et faemina ad semet sanctificandos, ac Deo placitam vitám, nec non prolium christianam educationem indigent. — Porro civile matrimonium. 2. Est manifestum indicium levis animi in re gravissima. Dum de statu vitae agitur,