Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872

Index

- 35 ­quilibet reputare debet, quid sit vocationis, quid humeri ferre valeant. Si autem in re gravissima quasi iocando proceditur, quid fiet in aliis minus gravibus, humanae tamen prosperitatis ac salutis efficientibus conditionibus. 3. Unum e gravissimis saue consectariis civilium matrimoniorum est, quod labefactetur in­dissolubilis conditio matrimonii, quam Creator generis humani instituit ac Redemptor noster clarissimis verbis docuit ac inculcavit. Quanta sane ex eo mala necessario oriri debebunt, si hoc foedus vitae e nata quavis occasione solvi et alterari poterit. Hiuc. 4. Periculo exponitur societatis prosperitás ac salus. Crucem mutuo ferre, et alterius onus portare haud generosa resolutione procedent illi, quorum rixae facili separatione terminandae sperantur. Nec sudabit páter et mater impenso studio pro tali conditione quam facile mutabilem nőseit. Sed et prolium educatio ac elocatio novas patietur, et quidem gravissimas difficultates, quia parentibus minor erit animus semet pro prolibus sacrificandi, et prolibus minor erit reverentia erga parentes quos in ineunda vitae sicietate tam leves coinpererint. Dein 5. Publica Societas novo eum adversario luctabitur. Quae erit üdelitas in societatem publicam; dum in domestica ínuenda quasi arbitrarie proceditur ? Quae erit stabilitas membrorum status, dum alterata societate matrimoniali, individua perpetuis mutationibus exponi necessum erit. Ipsa onerum publicorum supportatio, ac persolutio ex instantibus mutationibus societatis privatae novas difficultates patietur. Nec dubium, e civilibus matrimoniis. 6. Moralem christianam necessario laxari. Conditiones per Ecclesiam defixae sunt non modo iustae, honestae, venerandae, sed et cuiusvis prosperitati individuali proficuae. Si quis semet his eximere, et facilioribus conditionibus vitae societatem inire cupit : profecto suffleienter ostendit, quali animo regatur. Sane non eo : ut solidae vitae christianae ineat tramitem, sed ut latam viam et amplam portám ad perditionem inveniat. 7. Sat documenti habetur : e mixtorum matrimoniorum analógia. Si cui, qui mixto matriinonio copulari anhelat, conditiones ab Ecclesia positae non piacent, iam versatur in via, qua felix matrimonium raro obtinetur. Tanto magis tristem reperire debebit exitum eiusmodi processus, qui pláne conditionibus ab Ecclesia positis adversatur. Imo, denique 8. Experientia docuit civilium matrimoniorum infelicem conditionem in omnibus regnis ad quae isthaec bonorum morum strages devenit. Ipsi in regione nostra, patroni eorumque client es — quibus civilia matrimonia piacent, suffleienter notant lugubrem civilium matrimoniorum condi­tionem, quam vita sua haud parum ordinata ac notata, adversam bonis moribus fore proclamant. II. Ab hac nos peste moralitatis liberare velit Dominus. Yi propulsare hoc malum non va­lemus; ast utendum est mediis, quae morális christiana commendat. 1. Efíicax est verbum Dei, et penetrantior est omni alio gladio, pertingens usque ad compagem medullarum. Hoc verbo Dei, seu doctrina christiana replenda est t e n e r a a e t a s. In catechesibus quae scholari iuventuti suggeruntur, praecipuum pondus latét contra futuram religio­sam indifferentiam. Jam a teneris labiis replenda sunt prolium pectora magna in Deuin pietate, singulari in religionem studio, ac saneto amore Ecclesiae. Corda quae in tenera aetate docta sunt 3*

Next

/
Thumbnails
Contents