Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872

Index

— 33 — paschae nihil aliud in Exodi lege continet, quam ut agnus, qui in figura Christi occiditur, in domo una edetur. Loquitur Dominus dicens : In domo unacoraedetur, non ejicietis de carne foras. Caro Christi et sanctum Domini ejici foras non potest, nec alia ulla credenti­bus praeter unam Ecclesiam domus est." S. Cypr. de mii. c. 8. Bum absolvunt peccatores post ba­ptismum lapsos, peccata nulla remittunt, quuin ob defectum jurisdictionis actum judicialem absolu­tionis nullum validum exercere possint. Extra Ecclesiam nullae clayes dantur remittendi reatum culpae et poenae, ut ait. S. Augustinus : „Iu Ecclesia remittuntur ipsa peceata; extra eam quippe non remittuntur. Ipsa namque propie Spiritum Sanctum pignus accepit, sine quo non remittuntur ulla peccata ita ut quibus remittuntur, consequantur vitám aeternam." Euch. c, 66. n, 16. „In schismaticis et. haereticis non manet potestas jurisdictionis; unde non possunt nec absolvere, nec excommunicare, nec indulgentias facere, aut aliquid hujusmodi; quod si fecerint, nihil est actum." S. Thomas. 2. 2. Quaest. 39, art. 3. Omnium Sacramentorum unus est auctor et dispensator prima­rius Jesus Christus, qui invisibiliter operatur et efficit Sacramenti virtutem; unusque est sanctifi­cator Spiritus, qui gratiam et charitatem diffundit. Sed neque Christus et Spiritus Sanctus in alia quam Ecclesia catholica divinae missionis munere ordinario funguntur, neque extra Ecclesiam quempiam errantem corrigere et reducere queut nisi cauta sollicitudine veritatem quaerentem, et corrigi yolentem. Sola Ecclesia catholica habét Sanctorum communionem, vi cujijs merita Christi et singulorum justorum in coelo, et in Ecclesia viventium opera sancta ad omnes justos per charitatis communicationem applicantur. Omnes enim in uno spiritu sub uno capite unum corpus sumus et membra ad invicem, quae vitám et directionem a Christo accipiunt ad ferendum auxilium mutuum. Ut si patitur unum membrum, patiantur et reliqua, si unum gaudet, congaudeant cetera. Si quid patitur unum membrum, compatiantur omnia membra; sive gloriatur unum membrum, congaudeant omnia membra. I. Cor. 12. 26. Quam in rem Catech. Conc. Trid. part. 1. c. 10. Quaest. 23. Quaecunque enim pie sancteque ab uno suscipiuntur, ea ad omnes pertinent, et ut illis prosint, charitate, quae non quaerit quae sua sunt, efficitur." Hujus vero com­munionis fructus est : opitulatio gratiae actualis in necessitatibus et periculis, indulgentia poena­rum temporalium, protectio speciális contra insidias diaboli, ut docet S. Thomas, in Symb. art. 10. „Constat, quod per hujusmodi suffragia impediatur diabolus, ne possit nos tentare." Sunt autem bona memorata communicabilia per m o d u m s u f f r a g i i in Sacrificio Missae, in precibus ac bo­nis operibus, et quidem s o 1 i s j u s t i s, ut habét Catech. Conc. Trid. 1. c. quaest. Ut. Tot tantis­que muneribus ac bonis divinitus collatis illi fruuntur, qui in charitate vitám christianam degunt, justique et chari Deo sunt." Non tamen in Ecclesia raortua membra directe participaut : „Tametsi ad amissam gratiam vitamque recuperandam ab iis adjuvantur, qui spiritu vivunt." Nullatenus vero haeretici et schismatici ab hac Sanctorum communione, quae in Ecclesia Christi est, vivificari et animari, fructuuiuque ejus participes fieri possunt: „Quorum expertes esse dubitari non potest, qui omnino ab Ecclesia sunt praecisi." Non eis opitulatur altaris Sacrificium. Caini progenies sunt, quotquot ab Ecclesia culpabiliter dissentiunt et fidei charitatisque communionem perrumpunt; sacrificium quod offertur ab eis sangvis est innocentis Abelis Christi, ab ipsis trucidati, clamans in Circ. Lit. Nr. IV. 1872. 3

Next

/
Thumbnails
Contents