Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872

Index

- 32 ­mittit in sacculum pertusum, qui virtutes sine fide sine charitate congregat. Fides est radix omnis justificationis; sine fide nemo Deo piacere, nemo ad filiorum ejus consortium pervenire potest. wSine Christi fide quisquara mortalium nec fűit, nec est, nec esse aliquando poterit justus." S. Aug, L de patientia c. 21. n. 18. Sine charitate nec ipsa fides prodesse potest. Si charitatem non habuero, nihil sum. I. Cor. 13. 2. „Non enim fructus est bonus, qui de charitatis radice non surgit." S. Aug. de sp. et lit. c. 14. n. 26. — Ecclesia habét praemium operum labo­runique suorum, quia in Deo facta sunt, quia virtute Jesu Christi inchoantur et terminantur. Operentur licet multum laborentque plurimum haeretici et schismatici, gratiam nullám, glóriám nullám pro fatigiis exspectent; palea, non grana sunt, quae tali sudore coacervantur. Sicut p a 1­mes non potest ferre fructum, nisi manserit in vite; sic nec vos, nisi in me manseritis. Jo. 15. 4. Etiamsi martyrii tormenta subiverint, crimen haeresis vei schismatis in eis non aboletur, corona martyrii non concedetur. „Ardeant licet flammis et ignibus traditi, vei objecti bestiis animas suas ponant, non erit illa fidei corona, sed poena perfidiae, nec religiosae vir­tutis exitus gloriosus, sed desperationis iuteritus." S. Cypr. de unit. c. 14. Defectus verae fidei et charitatis nulla morte suppleri, gratia amissa nullo sacrificio ab iis mereri potest. „Tales etiamsi occisi fuerint in confessione nominis, macula ista nec sangvine abluitur. Inexpiabilis et gravis culpa discordiae nec passione purgatur. „ Cyp. Sola Ecclesia Christi habét S a c r a m e n t o r u m gratiam. Pátere voluit Deus optimus fontes Salvatoris omnibus, ut omnes sitientes veniant ad aquas et hauriant gratis; sed id alibi quam in Ecclesia fieri noluii Idcirco catholicam, idest universalem instituit, ad quam cuilibet ere­den ti sitienti obedienti pateat aditus. Idcirco sola Ecclesia catholica jure divino gaudet Sacramenta administrandi; sola habét divinam jurisdictionem super eos, qui baptisma susceperunt. Nequeunt igitur prodesse Sacramenta nisi in Ecclesia Christi. De baptismo ait S. Augustinus 1. 6. de bapt. c. Don. c. 44. n. 77. „Aqua diluvii constitutis intra arcam salutaris fűit, extra arcam vero morti­fera fűit; eadem tamen fűit. Et multi extranei, quos ex parte diaboli esse dicit Cyprianus et de seripturis ostendit, velut intus videntur, et tamen nisi essent extra arcam, non morerentur per aquam. Tales enim baptismus cum eo male utuntur, necat. Ergo non suscipiunt aliquid coeleste vei schismatici vei haeretici." Neque alia eis opitulantur Sacramenta, partira ob grave impedimentum erimimis haeresis vei schismatis, partim ob invalidam Sacramentorum administrationem. Habent schismatici Sacramenta unctionis, sed non habent Spiritum Sanctum, qui animam signat et ungit r firmát et alleviat. „Quicunque praeter hanc Ecclesiam est, non habét Spiritum Sanctum. Ideo enim Spiritus Sanctus in omnium linguis gentium se demonstrare dignatus est, ut ille se intelligat habere Spiritum Sanctum, qui in unitate Ecclesiae continetur, quae linguis omnibus loquitur. Si membrum praecidatur de corpore, numquid sequitur spiritus 1 Sic et homo ab Ecclesia separatus. Quaeris ab illo Sacramentum, invenis; forma est; nisi intus Spiritu vegeteris, frustra foris de forma glo­riaris." Aug. Serm. 269. n. 2. Manducant schismatici panem eucharisticum, dentibus premunt Sacramentum : sed pro vita mortem, pro gratia damnationem percipiunt; quia mors est malis, vita bonis; qui indigne manducat, judicium manducat. Propterea prohibuit Dominus Math. 7. 6. San­ctum dare canibus, qui secundum Apostolum Apoc. 22. 15. foris sunt. „Sacramentum

Next

/
Thumbnails
Contents