Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872

Index

— 140 — XVI. Districtus unus orat, ut fundatio Nádasdyana, in qiiantum de juvan­dis parochis damno atfectis sonat, juxta fundatoris mentem administretur. Fundatio Nádasdyana hucusque etiam menti fundatoris conformiter administrata et ex ea ante omnia alia graviter damniücatis Curionibus, si tales aderant, subsidium tributum fűit, uti id annuae Rationes de illa praestitae testantur. Proximis ab hinc annis Joannes Griczmann Novoszel­lensis, Jacobus Maison Bajsensis et Elias Sándor Vajszkensis parochi eiusmodi subsidii participes redditi fuere. Novissime autem tota Parochorum obtingentia tribus eluvione gravius damniíicatis parochis, quippe Michaöli Varga Moholyiensi, Michaeli Bogár Tisza-Földváriensi et Emerico Sörös Duna-Patajensi Adniinistratori addicta fűit. — Annis, quo tales non adfuerunt, aut se non insinuarunt , illud in praemium meliorum elaboratorum conversum fuerat. — In dijudicanda re­currentium egestate uti sólet Ordinariatus informationibus per concernentes Districtus aut Vice­Archi-Diaconos sive sua sponte, sive, ubi opus est, erga provocationem suam praestitis. XVII. Enunciari petitur, quod Capellani diebus í'estis sub Sacro Cantato et in publicis processionibus assistere obligentur, quin propterea di­stinctam quampiam mercedem a parocho praetendere possint. Cultus divinus parochialis in Ecclesiis, ubi adminus duo adsuut Capellani, majoribus per annum diebus festis et dum publicae instituuntur processiones, tum ad augendam solemnitatein, tum ad spirituálém fidelium aedificationem assistentibus ex officio Capellanis peragi sólet. Pia haec consuetudo in hac Archi-Dioecesi semper viguit, nec ulli Capellanorum unquam incidit pro talibus assistentiis specialem quampiam mercedem a parocho exigere. Obligatio eorum porro quo­que manebit, sub sacro parochiali et publicis processionibus, quoties cultus divini ordo per paro­clium manutenendus id deposcit, gratis assistendi. XVIII. Quaeritur, an Capellani sensu determinati Conferentiaruiu anní 1849 in scliolis eleinentaribus catecliisare absque speciali lionorario teneantur ? Omnino tenentur; cuncti enim Sacerdotes, sive parochi, sive cooperatores, ceu verbi Dei praecones, ideo ímprimis in vineam Domini mittuntur, ut aeternam fidelium salutem operantes tum adultos divini Evangelii pabulo nutriant, tum rudibus et parvulis fidei rudimenta debite exponant. Obligatio haec omnibus in cura animarum constitutis Sacerdotibus jani vi officii emolumentorumque ab illo habitorum incumbit, cui omnes ad amussim responsuros esse, tanto libentius speratur, quanto magis cuique notum est, catechisationem parvulorum in scholis nostro cumprimis tempore rem pláne maximi momenti esse.

Next

/
Thumbnails
Contents