Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872
Index
— 141 — XIX. Plures Districtus paternamSuaeExcellentiae Arcliiepiscopalis intuitu inelioranclae capellanorum sortis dispositionem maxima gratitudine recolunt, quaedam tamen liac in re orant: a) ut paroclii tenuius dotati a solyenda summa, quam hoc titulo pendere obligabantur, releventur, defectus auteni sic enati aliunde tegantur; b) ut tabellare operatum hoc in negotio concinnatum revideatur; c) ut contributio ad auctam Capellaniarum doteni e parte parocliorum requisita non unice a propriis capellanorum talium, sed ab omnibus archidioecesanis parocMs sine discrimine pro ratione proventuum solvatur. (1) Volunt auteni sortem capellanorum ita meliorari nonnulli, ut quivis capellanus sine discrimine 150 fl. salarium liabeat a paroclio suo, 50 flnos autem e fundo subsidiario obtineat; e) ut pro dotatione capellanorum fundus subsidiarius erigatur, ad queni tum auxiliaris cassa Arcbi-Episcopo Haynald-iana, tum singuli paroclii quibusdam misere dotatis, iis item qui 3 ve] 4 cooperatores habent, exceptis symbolam pro ratione proyentuum conferant; ex lioc vero fundo singulus Capellanus 100 flnorum subsidium percipiat. Xegotium hocce in autumnalibu s anní 1871-i Conferentiis cum Clero Archi-Dioecesano habitis ex asse tractatum, longíi consultatione in plenam lucem collocatum et auditis majoribus congregatorum votis, stabilitisque certis principiis ab Archi-Episcopo decisum et ordinatum fűit. Principia haec fuerunt sequentia : capellanis egentioribus subsidium omnino dandum est; et quidem ita, ut annuus cujuslibet cooperatoris proventus praeter oinnimodam provisionem in aere parato adminus "00 flnos v. a. eíficiat. Ubi talis proventus adest, subsidio opus non erit; ubi non adest, ad vires summae illius complebitur. Ad praestandum subsidium vi naturae rei, officii sacri et beneficii adnexi e localibus parochiae, in qua cooperator agit, fontibus, respective e proventibus parochialibus, ubi et in quantum hi sufficiunt, — et solum ubi et in quantum non sufficerent, aliunde praestabitur. Ad hunc finem inserviet peculium subsidiarium ab Archi-Episcopo creandum, quod anno 1872 reapse deputatis ad illud e proventibus archi-episcopalis dominii annuis 20,000 finis v. a. stabili ratione fundatum est. — Fundus tamen hic ceu aliis quoque gravissimis Ecclesiae et scholae finibus promovendis destinatus indebite titulo hoc gravari non potest, et in quantum ad onera aliorum pendere valentium ferenda vocari intenderetur, tantos defensores habere debebit, quanti subversantium adjunctorum ipsi patrocinantium notitiam habent. Ad principia haecce applicanda duplex modus sponte se obtulit. Vei scilicet nova, adcuraiaque proventuum parochiarum archi-dioecesanarum conscriptio, sueta ratione cum concursu utriusque juri sdictionis facienda, quam tamen ob magnas difficultates cum ea conjunctas et naturam negotii ordinandi morae impatientem Clerus congregatus declinandum censuit. Vei vero aestimatio proventuum parochialium per viros notitiam illorum certam, accuratamqne habentes, graves, discre-