Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872
Index
•api — 139 — „praetensionibus praeraunituri, sumtus in aedificia impensos unacum erogationum documentis sol„licite custodiant, eö suapte intellectö , ut necessarias ejusmodi reparationes non juxta sumtuum „projecta aliunde subministrata et persaepe haud parum exaggerata, sed ea, qua licet, parsimoniA „fieri procurent." Non sufíicit, ut beneficiati ad conservationem aedificiorum ea duntaxat, quae censualistae praestare obligantur, irapleant, ceteris a se amolitis; nam tenore eorumdem Ordinum dioecesanoí'um (puncto 3) altissimarumque, quae eatenus emanarunt resolutionum, „in oeconomicis parochia„rum aedificiis, puta, horreis, granariis, foeni depositorii s, stabulis, curruum reclinatoriis, haris, „altilium reclusoriis, cincturis, omnes prorsus, raajores et minores reparationes, concernens Cura„tus in concursu fidelium praestare tenetur." Quum igitur Ordines illi dioecesani fundamento altissimarum hoc in merito resolutionum concinnati editique, adaequatam circa quasvis hoc in genere quaestiones suppeditent inviationem : eosdem utpote directivam agendorum normám, in quibusvis casibus posthac quoque consulere et implere oportet : quorum diserto sensu Curatis id quoque impensius commendatur, ut graviores ac praecipue externas residentiae parochialis renovationes Patrono tempestive omnino, neque autem seu ingruente jam, seu ipso hyberno tempore, insinuent, — quemadmodum id perperam sane in una e parochiis districtus Hajósensis factum est, ubi nova ex integro tecti domus parochialis constructio die 17-a Novembris inter diruptas pluvias nivesque petita fuerat. Iiestaurationis denique laboribus sedulo intendere non solum officiales dominales sed ipsi etiam Curati tum proprii emolumenti tum muneris sui ratione vocati sunt. XV. Quum evenerit ut Communítatum Prímores paroclios et Docentes ín obversum §-i 124. legís de regulatíone Communítatum sonantís ad ferendas communales expensas stríngerent; enuncíarí oratur, an et quamdiu obligetur Clerus Curatus ad dictas expensas concurrere ? Lex patria, quoad regulationes Communítatum lata a tributo Comniunali solvendo locorum Curatos et Docentes diserte eximit. Si ergo dictum tributum in obversum legis posthac quoque a parochis et Docentibus exigeretur, Curatorum erit congruam medelam apud contributionale officium quaerere, optato autem effectu nefors non secuto rem cum adaequata adjunctorum expositione ad Ordinariatus notitiam perferre. Quodsi vero dictum tributum nonnisi pro anno 1872-0 exigatur; difficulter negari poterit, quum in praeliminarem calculum proventuum et expensarum communalium pro anno 1872-0 adhuc ante regulationem Communitatum, lege dicta ordinatam, assumpta fuerit , nec inde nunc jam facile expungi possit; evigilent DD. Curiones, ne simile quid pro anno etiam 1873 fiat.