Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872

Index

- 136 ­„dehinc eo minus fore adstringenda; parte vero ex altéra posthumas Cleri Curati substantias a for­„mandis contra easdem obtutu reparandorum parochialium aedificioruin praetensionibus immunes „reddere cuperem : idcirco combinatis normalibus, quae banc in rem a Consilio antehac Regio „Locumtenentiali Hungarico et a Cainera R. H. A. editae sunt, Resolutionibus, sequentia cum D. „Vestris scopo eo communicanda censui, ut sciant quidnam a cujuscunque cathegoriae Patrono jure „deposcere possint, quid item Ipsimet praestare teneantur. Et quidem : „l-o Tenore Benignae Resolutionis Regiae per Consilium olira Locumtenentiale Hungari­„eum sub 19-a Julii 1804 vulgatae, et 1822 republicatae, atque pro stricta observantia intima­„tae, omnes generatim Parochi et Administratores, sine discrimine proventuum quos habent, sub „onere refusionis obligantur eas, ac tales reparationes, quas secus etiam Censualistae in quarteriis „seu hospitiis, quae incolunt, ferre consveverunt, tani in propria residentia, quam et aedificiis occo­„nomicis, uti horreis, granariis, foeni depositoriis, stabulis et curruum reclinatoriis, haris, altilium „reclusoriis, et cincturis, hisque similibus ex proprio procurare. „2-o Quantum ad reliquas residentiae sive domus parochialis reparationes attinet: hae in „sensu praecitatorum Ordinum in majores et minores dispescuntur. Ad majores reparationes refer­„tur, dum v. g. major pars muri, vei domus tecti instaurari, pavimentum cubilium et his similia „reparari debent; haec semper ad onera Juris patronatiis spectant, et Patrono tempestive insinu­„anda, atque apud hunc sollicitanda sunt, ne per tardiores reparationes expensae accumulentur; „secus namque Parochus insinuationem hanc negligens onus accuinulatorum sumtuum ferre tene­„bitur. Ad quod praecavendum juvabit conceptus Recursuumque dato provisorum, qui eatenus for­„mati sunt, conservare. Habitis enim ejusmodi documentis, Patrónus etiamsi majores reparationes „nefors intermitteret, nullo pacto, nullove jure substantiam discedentis vei demortui Curati „adgredi posset. „Relate vero ad minores reparationes : uti portarum, tecti, incrustationes murorum etc., „per quem ferendas, differentia institui disponitur inter Parochos ratione proventuum. Parochi „quippe, quorum proventus in annuis quingentis, vei ultra finis conscripti vei aestimati sunt, mi­„nores circa domum parochialem reparationes ex proprio ferre tenentur, quas si negligant, et hae „ratione aedificio damnum inferant, illud resarcire obligantur, et ad obligationem hanc in casibus „intermissionum via dioecesana stringi jubentur. Parochi vero tenuius dotati,quoad minores quoque „reparationes Caes. Reg. Financialis Patronatus, et hujus exemplo aliorum etiam Patronatuum de­„bite eatenus interpellatorum beneficentia sublevantur. „3-o Dominia jure licet Patronatus gaudentia, ad ponenda et reparanda utilia duntaxat, „quae puncto primo designantur, oeconomica aedificia, nullatenus teneri, quoad ponenda tamen „stabula, ac curruum reclinatoria, ubi Curatus equos aut vaccas servare cogitur, tamquam accesso­„ria necessaria, eum usum vei consvetudinem observari praeallatae normales Resolutiones dispo­„nunt, ut aedificia haec cum adjutorio Dominiorum per respectivas Communitates, opere saltem „rusticano pro more cujuscumque loci erigantur, reparatione eorundem oeconomicorum aedificiorum „majori aeque ac niinori, in concursu Comunitatis perinde concernentem Curatum manente. Qua­„propter Dominationibus Yestris impensius commendo, ut substantias suas ad casum mutationis,

Next

/
Thumbnails
Contents