Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872
Index
— 137 — „vei mortis, a formandis contra illas praetensionibus praemuniturae, sumtus in oeconomica aedifi„cia sive adusque impensos, sive dehinc impendendos, una cum erogationűm documeutis sollicite „custodiant; eo suapte intellecto : ut necessarias ejusmodi reparationes non juxta sumtuum pro„jecta aliunde subministrata et persaepe haud parum exaggerata, sed ea, qua licet parsimonia, de„bite tamen Ipsaemet Dominationes Yestrae fieri procurent. Si quid nihilominus praeter et ultra „patronales obligationes a liberalioribus Dominiis nefors impetraverint, id in vicém benevolentiae „reputandum, et grato animo suscipiendum esse res ita loquitur. „Atque haec sunt quae circa jura et onera patronalia, usque alios eatenus nefors super„venturos altiores Ordines Doininationibus Vestris pro congrua observantia, in memóriám revocanda „ censui. „Cetera piis I). Yestrarum ad aras suffragiis etc. Coloczae, die 24-a Április 1855." B) „Nr. 77 8/ 186 S. Cum saepius casus emerserint, quod onera patronalia relate ad restauratio„nem aedium parochialium ob incuriam Beneficiatorum nimium aggravata fuerint, memorataque „aedificia cum gravi Patronorum praejudicio in desolationem abiverint: idcirco excelsum Consilium „Regium Locumtenentiale Hungaricum teuore Intimati ddo 4-ae pr. m. Nr. 11,736 exarati al„tissimos eatenus Ordines sub dato 29-ae Novembris 1808 Nr. 25,650 et die 24-a Januarii 1809 „Nr. 1201 editos republicandos postulat. Quapropter praeattacta Intimata DD. Archi-Dioecesis „meae Curatis cum eo hisce in memóriám revoco, ut in restaurationibus parochialium aediflciorum „posthac Semet iisdem conformare noverint. „25,650. Observato eo identidem, quod Aedificia beneficialia incuria Beneficiatorum eadem „inhabitantium, cum gravi Aerarii Cameralis, Fundorum fundationalium, et privatorum quoque Pa„tronorum praejudicio, in desolationem abeant, dignata est Sua Majestas Sacratissima, ad desola„tiones similes in sensu Legum Patriarum etOrdinationumRegiarum, sequentia benigne statuere:ut „a) Parochi amplioribus reditibus e variis tenutis, et immobilibus fundis obvenientibus „provisi, Aedes parochiales (ipsa Ecclesiarum aedificatione, et conservatione , si dote sufficiente „careant, ex toto ad Patronum pertinente, et nullatenus ad Parochos extendi queunte) cum con„cursu Parochianorum, ipsimet conservare teneantur. „b) Ad debitum eíFectum provisionis hujus procurandum, saepius, cum omni autem muta„tione, absque mora Yice-Archi-Diaconus Districtualis, cum Magistratuali persona, statum aedifi„ciorum hujusmodi investigare, ac neglectum Parochorum, indilate per sequestrationem proven„tuum, aut ad mortis casuin e relicta substantia, Episcopus Dioecesanus supplere debeat. „c) Cum autem pro locorum circumstantiis Parochus unus prae alio majoribus expensis „gravetur, adeoqne licet aliquis ampliores reditus habeat, ob majores tamen expensas minus in re„staurationem aedificiorum insummere possit, jubet Altefata Sua Majestas Sacratissima, ut Dioece„sani et Jurisdictiones publicae, praemissa mutua concertatione, relate ad illos Parochos, quibus „pro sua persona 500 fior. et ultra remanent, in concursu etiam Patronorum opinionem depromant, „quantumnam singulis annis e suis proventibus in reparationem aedificiorum, si necessum sit, im„pendere teneantur, denique 2*