Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871

Index

— G7 — quantum spiritus et prudentia suggesserit, pro qualitate criminnm et poeniten­tium facultate salutares et convenientes satisfactiones injungere, ne, si forte peccatis conniveantetindulgentius cum poenitentibus agant, levissima quaedam opera pro gravissimis delietis injungendo, alienorum peccatorum participes effi­ciantur. Habeant autem prae oculis, ut satisfactio, quam imponunt, non sit tan­tum ad novae vitae custodiam, et infirmitatis medicamentum, sed etiam ad praeteritorum peccatorum vindictam et castigationem."*) Praecipit igitur Con­cilium, sed et rei natura persuadet, ut Confessariüs in imponendis satisfactioni­bus babeat rationem et delictorum, pro quibus imponendae sunt, et per­sonarum poenitentium, quibus eae imponuntur. Atque sic ex hoc du­plici respectu satisfactio imponenda sit : 1. Medicinalis simul et vindicativa. Bonum opus, quod a Confessario imponitur, utique in poenitente studium virtutis fovere, pravas inclinationes coercere, et eum a relapsu praeservare debet. Ast simul oportet illud esse poenale seu afflictivum, quia tendere debet ad crimiuis vindictam et affectus exorbitantis refroenationem. Etsi vero omne opus bonuaa, etiam internae chari­tatis, orationis ad Deum, aliquo modo laboriosum est homini considerato, qua­tenus post peccatum Adami amissa originali justitia, ad inferiora et terrena in­clinatam naturam habét; attamen opera externa, ut oratio vocalis cum genuum flexione, manuum junctione, ieiunium et eleemosyna, et alia ejusmodi, quibus corpus affligitur, magis laboriosa et afflictiva sunt, ideoque coeteris paribus magis satisfactoria, quare penes medicinalia plerumque etiam talia a Confessa­rio imperanda. 2. Qualitati peccatorum admensa.Hincconsideraridebentpeccatorum species, numerus et circumstantiae; quo enim gravius indole, idest, specie, fre­quentius numero et periculosius circumstantia peccatum aestimabitur, et effica­ciora Confessariüs adhibebit opera, quae et natura, et duratione sua molestiora erunt. Interdum tamen, si poenitens, probabili vei allata causa, de poenitentiae gravitate conqueratur, plerumque eam moderari, vei aliam leviorem decernere oportet. „Tutius enim est, inquit Joan. Gerson, 2) cum parva poenitentia, quae sponte suscipitur, et verosimiliter adimpletur, ducere confessos ad purgatórium, quam cum magna non implenda, praecipitare in infernutn." Verum, ne confi­tens ob poenitentiae levitatem, peccata sua levius aestimare possit, monendum erit a Confessario poenitentiam non commensuratam delietis, quare ipsémét sponte exerceat bona opera in satisfactionem pro peccatis, quae etiam virtute clavium sacramentalium elevantur, ut et opere operato poenam delere possint. ') Sess. 14. cap. 8. De poenit. — 2) In suis regül, morál. oper. p. 2. Cf. Laymann Theol. Mo­rál. Lib. 5. Tract. 6. Cap. 15. edit. Venet. an 1729. Circ. Litt. Nr. Ví. 1871. 5

Next

/
Thumbnails
Contents