Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871

Index

— 68 — 3. Opus poenitentiale, quod a Confessario praecipitur, oportet esse super­erogationis, et non positum in praecepto,utpoenitenti novam obligationem ac difficultatem adferat. Quare si Confessarius ieiunium, aut Missae auditionem imperavit, tenetur poenitens jejunare vei Missam audire, cum nulla lege Eccle­siae, aut proprii voti obbigatus est. Excepto, si ex verbis Confessarii, vei rei circumstantiis contrarium colligi possit: puta si Confessarius praecipiat, ut die­bus festis duae Missae audiantur, intelligendus e3t Missam, quae in praecepto est, etiam comprehendere velle. Notant tamen doctores, interdum ob poenitentis fragilitatem consultius fore, opus alioquin praeceptum ipsi imperare. Veluti, si confessarius nactus sit hominem Ecclesiae praecepta non observantem, injungat ei, ut usque ad proxi­mam confessionem statuta Ecclesiae jejunia observet, festis diebus Missam audiat, etc. Si enim ut aliqui solent, tali homini imperet, ut duas Missas festis diebus audiat, difficile obtemperabit, quia antea neque unam audire solitus fűit. Tandem poenitentia sit 4. Circumstantiis poenitentis congrua. Hinc accomodandaestsatis­factio poenitentis statui, sexui, aetati et conditioni. Caveat ergo Confessarius, ne ncongruaspoenitentiasimponat; e.g. pauperi vei filio familias eleemosynas, ope­rariis vei debilibus personis jejunia, mulieribus longas peregrinationes, valde occupatis multas preces. Pariter, rudibus, et obliviosis ac valde occupatis con­sultum non est imperare preces quotidianas unius anni aut mensis. Neque facile poenitenti permitti debet, ut voveat vei juret, se imposterum non ad­missurum tale peccatum; neque etiam imperari a Confessario poenitenti debet, ut Religionem profiteatur, quia sicut matrimonium carnale, ita etiam spiritale liberae electionis esse debet. Quamobrem, cum in sacris canonibus aliqui ob erimen jubentur in monasterium detrudi, intelligi non debet, ut profiteantur, sed ut opera poenitentiae in claustro peragant. Plures vero causae sunt, ob quas leviorem poenitentiam, quam alioquin poenitens ob peccata mereatur, sacerdos injungere debet. Uti: talis poenitentis dispositio, ob quam timetur majorem non adimpleturum esse; magnitúdó con­tritionis, quippe quae per seipsam poenam peccati abolere potest; tempus jubi­laei vei alterius indulgentiae plenariae, tunc enim sufficit poenitentia minor, quae se habeat per modum medicinae ad tollendas peccatorum reliquias; deni­que infirmitas, in qua tamen poenitentia injungi debet praestanda ab infirmo, si convaluerit. Si plus moriturus praestare non possit, mente concipiat; atque ut poenitentiae loco ipsam infirmitatem vei mortem impendentem Deo offerat in satisfactionem pro peccatis. — Illud vero improbatur, quod aliqui Confessarii solent circumstantibus dicere, ut gravem poenitentiam, quam moriturus prae­stare non potest, ipsi pro eo expleant: cum id contineat quamdam sigilli sacra-

Next

/
Thumbnails
Contents