Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871
Index
— Íi6 — „ approbatione Capituli et Cleri" Unde merito Apostolica Constitutio Pii VI. contraria commenta damnavit sub §. 9. et 10. supracitato. Ex his deducimus : régimén Episcopi in sua dioecesi esse auctocraticum, non vero cum presbyteris aut laicis syncraticum. Quod a Christo sapientissime institutum est, nam nisi tale régimén potest esse virium plénum et debite energicum, utpote ab inferioribus independens. Neque tamen ideo illud absolutum, despoticum h. e meri arbitrii, imo per canones sollicite circumscriptum est. Episcopi in Synodis dioecesanis quamquam juxta vota plurimum leges ferre necessario non debeant, tamen bona consilia Capituli et aliorum sequi in conscientia tenentur, id quod eis canones, ad triste exemplum Roboami provocando nervose inculcant.*) Quod Episcopus, qui leges ecclesiae se sarvaturum jarejurando promittit, qui onus angelicis quoque humeris formidandum 2) suscipit, subditorum justa svadentium respectum non sit habiturus, praesumere religio vetat. Ast posito eo: quod quidamEpiscopus, spreta opinione publica, posthabitis consiliis Cleri, arbitrium suum pro lege obtrudet, lex haec in concilio prov. examinabitur, et certe corrigetur; si et concilium prov. Episcopo conniveret, illius acta Romám mittenda, censuram S. C. C. non effugiet. Ubi tot fora, ibi locus non est despotismo. Si constitutiones Synodi diae. sint nimium graves et onerosae, alioque vitio affectae, praesto est remedium apellationis in devolutivo ad S. C. C. 3) quae tales constitutiones revocandas vei modificandas decernet. Abusus contigere posse fatemur. Abususerunt donec homines erunt: astilli defectns sunthominum, non nonstitutionis Ecclesiae, Episcopus in Synodis decidit, non quia ipse est semper sapientissimus, sed quia solus habét jus a Deo ac Pontifice sibi uni collatumetgravissimum pro animabus populi onus responsionis 4) Presbyteri Deo sunt rationes reddituri: an Episcopo optima consilia suggesserint? Episeopus an religiose deciderit? Quisque pro data sibi facultate in bonum Ecclesiae cooperari tenetur, 5) alius optimo consilio, alius optimo decreto. TI. E Theologia Pastorali. Exponatur, quid circa indolem satisfactionis poenitenti imponendae Confessarius prae oculis habere debeat? Indolem satisfactionis poenitenti imponendae Confessarium edocet Concilium Tridentinum, dum in hanc rem sic loquitur: „Debent sacerdotes Domini, ') c. 7. C. 16. 9. 1. — 2) Conc. Trid. sess. VI. Cap. 1. de ref. - 3) Bened. XIV. de Synod. L. 13. Cap. 5 12. - 4) can. apóst, 37. 38. — 5) Ephes. 4, 11.