Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871
Index
verő impure ea administrantibus aeternam perniciem et mortem afferre. Sancta -enim, quod semel atque iterum ae saepius admoncre oportet, sancte et religiose tractanda sunt." Porro in suscipientibus adultis ad digne et fructuose recipieuda Sacramenta dispositionem mentis pariter praerequiri eadem Ecclesiae fides docet. Haec dispositio habita diversa Sacramentorum ratione non est eadem. In Sacramentis mortuorum fides requiritur, timor, spes, initialis amor, ódium peccati, propositum emendationis et observantiae divinorum mandatorum; Conc. Trid. sess. VI. c. b. de justif. — In sacramentis vivorum percipiendis status gratiae ita necessarius est, ut indispositi non tantum fructu Sacramenti careant, sed etiam rei efficiantur sacrilegii, quia haec sacramenta ex divina institutione primam gratiam non coiiferunt, sed eandem augent et perficiunt. Perfectior autem dispositio ampliori remuneratur gratia, ut ait Conc. Trid. sess. VIII. c. 7. de justif. „Justitiam in nobis recipientes unusquisque secundum mensuram, quam Spiritus Sanctus partitur singulis, prout vult, et secundum propriam cujusque dispositionem." —- Et profecto a) spectata interna Sacramenti ratione, sacramenta non operantur effectum quemadmodum aliae causae physicae, quae quomodocunque adhibeantur effectum juxta legem naturae producunt, sed ut causae instrumentales, rationales, producente effectum divina virtute, quae juxta suam infinitam sapientiam et sanctitatem operatur. Haec igitur divina sapientia et sanctitas, ubi obstacula invenerit a subjecto removenda, gratiam largiri nequit, ut ait Apostolus IT. Cor. 6. 14. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas lucis ad tenebras. Et Joan. 3. 20. Omnis enim, qui male agit, odit lucem, et non pervenit ad lucem. Et I. Joan. 1. 6, 7. Si dixerimus, quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus. Si autem in luce ambulamus, sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem. — b) Spectata natura humana : Sacramentum quamvis supra non tamen contra eandem esse debet; nam Deus auctor utriusque, utriusque rationem habét, et sacramenti ut medii supernaturalis gratiae, et naturae humanae ut subjecti sublimandi ad statum supernaturalem per communicationem justitiae. Jam vero haec natura libera est, et invita aut tepida ad salutem recipiendam cogi nullatenus potest; imo oblatae gratiae excitanti, qua se ad justitiam per sacramentum recipiendam vei etiam augendam disponit, voluntarie assentire et cooperari debet, utpote quae etiam resistere potest. Igitur Sacramenta nolentibus aut debite non removentibus, gratiam infundere nequeunt. Ita Conc. Trid. sess. VII. de sacr. can. 6. deciarat : Sacramenta novae legis continere gratiam et gratiam ipsam non ponentibus obicem conferre. Quapropter nihil