Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871
Index
- 59 — crebrius liac ipsa dispositione accedentibus ad sacra mysteria inculcatur. Poenitentiara agite et baptisetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum, et accipietis donura Spiritus Sancti. Act. 2. 38.Eunucho baptismum petenti respondet Philippus: Si credis ex toto corde, licet. Act. 8. 37. Neque alium de prodigo filio parabala sensum habét, quam Deum exhibere propitium peccatori, omnes verae poenitentiae conditiones implenti. Luc. 16. — Porro Sacramenta vivorum anima pura vestimento justitiae induta frequentari oportere, multoties in S. pagims inculcatur. Celebre et vulgare est illud Salvatoris dictum Matth. 7 —G. Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis; — et factum parabolae de nuptiis regalibus Math. 22. 12. Amice quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem? — et symbolum lotionis pedum ante sumtionem eucharistici epuli Joan. 13. 8. Si non lavero te, non habebis partém mecum. Atque aliuu apostoli I. Cor. 11. 28. Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat; qui enim manducat et bibit indigne, judiciura sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. Hisque conformiter Conc. Trid. sess. XIII. de Euch. c. 7. „Quo magis sanctitas et divinitas coelestis hujus Sacramenti viro christiano comperta est, eo diligentius cavere debet, ne absque magna reverentia et sanctitate ad id percipiendum accedat, praesertim quum illa plena formidinis verba apud Apostolum legamus." Et can. 11. Si quis dixerit, solam fidem esse sufficientem praeparationem ad sumendum sanctissimae eucharistiae Sacramentum, anathema sit. Ita S. Patres Ecclesiam erudierunt: S. Augustinus 1. 4. cont. Cresc. de bapt. ait: ,.Non eorum meritis, a quibus ministratur, nec eorum quibus ministratur, constet baptismus, sed propria sanctitate et veritate propter eum, a quo institutus est, male utentibus ad perniciem, bene utentibus ad salutem." Et tract. 26 in Joan. de euch. ita habét: „Quetn multi de altari accipiunt, et accipiendo moriuntur. Non quia malum accepit, sed quia bonum male malus accepit. Yidete ergo fratres; panem coelestem spiritualiter manducate, innocentiam ad altare apportate." Jejunii quoque corporalis, ut necessariae ad S. Communionem dispositionis ex lege Ecclesiae mentionem injicit Ep. 54. ad Joan. „Et hoc enim piacúit Spiritui Sancto, ut in honorem tanti Sacramenti in os 'christiani prius Domini corpus intret, quam ceteri cibi." S. Thomas suppl. 9. art. 1. de ord. ait: „Mortaliter peccaí, qui cum conscientia peccati mortalis ad ordines accedit, et ideo sanctitas vitae requiritur ad ordinem de necessitate praecepti." Circ. Lit. Nr. VI. 1871. 4