Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871
Index
que gratia per odinem donatus, ut in sanctitate principali agenti Christo conformis, cujus vice fungitur et potestate utitur, dignus sit, per quem munera sacra consecrentur et divina gratia ceteris communicetur; juxta Apostoli verba I. Cor. 4. I- Sic nos existimet homo, ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei. Hic jam queritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur." Et Timotheum monet II. Tim. 1. 6- Admoneo te, ut resuscites gratiam Dei, quae est in te per impositonem manum mearum. Et c. 2. 15. Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem. Non enim dignus potest esse minister gratiae, qui ipse caret gratia; non probatus et fidelis Dei servus, qui inimicus est Christi. Jam in antiquo foedere sanctus esse opportebat, qui vasa sancíuarii portabant et sacra peragebant: Mundamini, qui fertis vasa Domini; Js. 52. 11. quanto magis servos novi et aeterni testamenti mundos et puros corde esse oportebit, qui ipsa sacra dominicae passionis et divinae gratiae mysteria tractent et perficiant. b) Eadem SS. Patrum et Ecclesiae universae fides est. S. Dionysius lib. de eccl. Hjer. c. 1. asserit: „Malis symbola, idest sacramenta, ne attingere quidam permissum est." S. Augustinus tract. V. in Joann. ita seribit: „Oranes dicimus, quia justos oportet esse tanti judicis ministros; sint ministri justi, si volunt; si autem noluerint esse justi, qui super cathedram Moysis sedent, securum me facit magister meus, de quo spiritus ejus dixit: Hic est qui baptisat. Si fuerit justus, computo illum cumPaulo, computo illum cum Petro; qui vero fuerit superbus minister cum Zabulo computabitur; sed non contaminatur donum Christi." — Ecclesia in Conc. Trid. sess. 22. de Sacrif. miss. c. 4. ita praecipit : „Quum sancta sancte administrari conveniat, sitque hoc omnium sanctissimum sacrificium, ecclesia catholica, ut digne reverenterque offerretur ac perciperetur, sacrum canonem ante secula instituit." Et sess. 13. de Euch. 3. 7. prohibet, „ne ullus sibi conscius peccati mortalis, quantumvis sibi contritus videatur, absque praemissa sacramentali confessione ad sacram eucharistiam accedere debeat. Quod a christianis omnibus, etiam ab iis Sacerdotibus, quibus ex officio incubuerit celebrare, haec sacra synodus perpetuo servandum esse decrevit, modo non desit illis copia confessarii. Quodsi necessitate urgente Sacerdos absque praevia confessione celebraverit, quamprimum confiteatur." In catechismo ejusdem Concilii p. II. c. Qu. 20. ita de ministris Sacramentorum disseritur : „Neque vero pastores aliive sacramentorum ministri, satis sibi esse arbitrentur, si, posthabita morum integritate ac conscientiae munditia, illud tantum cogitent, quo modo sacramenta ab illis rite administrentur; id enim etsi diligenter curandum est, in hoc tamen omnia, quae ad eam functionem pertinent, posita non sunt. Meminisse autem semper debent sacramenta divinam quidem virtutem, quae illis inest, nunquam amittere, at