Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871

Index

- 56 — mentum; interest quidem plurimum ad salutis viam, sed ad Sacramenti quae­stionem nihil interest. Fieri enim potest, ut homo integrum habeat sacramen­tum et perversam fidem." Neeessaria tamen est in adultis intentio seria volun­tatis internae sive actualis sive virtuális id recipiendi, quod ipsi ab Ecclesia administratur. Enimvero a) eam exigit finis Sacramenti, qui est gratiae colla­tio et legis observatio; nemo vero invitus beneficiorum et donorum per Christum aquisitorum particeps, eo minus debitor legis fieri potest. Sicut itaque volun­tarie genuit nos Deus, Jac. 1. 18. ita participatio sacramenti fieri debet r „per voluntariam susceptionem gratiae et donorum" Conc. Trid. Sess. 7. c. 7. de justif. Atque „id est religioni christianae contrarium, ut semper invitus et penitus contradicens ad servandam christianitatem aliquis compellatur;" ait Innocentius III. b) Ita Patres docent S. Augustinus libr. 4. de bapt. c. 24. n. 31. de adulto baptisando ita loquitur: „Si pro eo, qui respondere potest, alius respondeat, non valet baptismus." S. Thomas, Summ. 3. qu. 68. „Quod si in adulto deesset intentio suscipiendi sacramentum, esset rebaptisandus." — c) Haec Conciliorum mens est. Conc. Carth. III. statuit: „Ut aegrotantes, si per se respondere non possunt, cutn voluntatis testimonium hi, qui sui sunt,periculo proprio dixerunt, baptisentur." Conc. Arausicanum I. ita decernit: „Subito ob­mutescens, prout status ejus est, baptisari, aut poenitentiam accipere potest, si voluntatis aut praeteritae testimonium aliorum verbis habét, aut praesentis ia suo nutu." Huc facit decretum Innocentii IV. „Dormientes autem et amentes, si, priusquam áment iam incurrerent aut dormirent, in contradictione persiste­rent: quia in eis intelligitur contradictionis propositum perdurare, etsi fuerint sic immersi, charaeterem non suscipiunt sacramenti." Ipsis attamen parvulis et usu rationis perpetuo carentibus absque propriae voluntatis intentione valide confertur baptismus : ut patet ex decreto Conc. Trid. Sess. VII. de bapt. can. 13. Si quis dixerit, parvulos eo, quod actum credendi non habent, suscepto baptismo inter fideles computandos non esse, ac propterea, cumadannos discretio­nis pervenerint, esse rebaptisandos; a. s. — Quam in rem S. Tho­mas. „In pueris autem absque utroque — devotione et intentione — percipi­tur et Sacramentum et res Sacramenti; et simliter in carentibus usu rationis, nisi contraria voluntas habit u insit, et si non actu." Quod alterum propositae quaestionis partém de digna Sacramentorum dispensatione et perceptione concernit, dicendum erit: in ministro Sacerdote omnino requiri fidem et probitatem seu statum gratiae, ne reus fiat sacrilegii, rem sacram polluta conscientia tractans. Est quippe Sacerdos a) Minister Christi divinitus ordinatus, qui speciális Sacramenti consecratione in hoc sacro munere constituitur, ut S. Dei Mysteria perficiat et administret, speciali quo-

Next

/
Thumbnails
Contents