Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871

Index

— 51 — lus? Ministri ejus, cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit: Ego piantavi, Apollo rigavit: sed Deus incrementum dedit; itaque neque qui plántát est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus, Dei enim sumus adjutores, Dei agricultura estis. i. e. Deus ipse sua virtute vos aedificavit, sancti­ficavit, et consecravit in templum suum vivum et verum; ut argumentatur Catech. Conc. Trid. part. II. c. 1. quaest. 19. „Ex quo loco satis intelligitur, quemadmodum arboribus nihil obest eorum improbitas, quorum manu satae sunt: ita nihil vitii aliena culpa contrahi illis posse, qui malorum hominum mi­nisterioChristo insiti sunt." — c) Porro docetScriptura, causam formalem justificationis, seu gratiam, quam Sacramenta dispensant, non venire a Ministro, sed a Deo immediate, „qui gratuito abluit et sanctificat, signans et ungens Spiritu promissionis Sancto." Conc. Trid. Sess. VI. de just. c. 7.; con­formiter verbis Apostoli II. Cor. 1. 21, 22. Qui unxit nos Deus, qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris. — d) Causam meritoriam gratiae Sacramentorum non esse fidem, justitiam, et probitatem Ministri, sed justitiam et merita Christi, qui factus est nobis ju­stitia, et sanctificatio, et redemtio, nobisque passione sua in ligno crucis justifi­cationem promeruit; ut adeo juxta Conc. Trid. Sess. VI. c. 7. de just, „Nemo possit esse justus, nisi cui merita passionis Domini nostri Jesu Christi commu­nicantur, id tamen in hac impii justificatione fit, dum ejusdem sanctissimae passionis merito per Spiritum Sanctum charitas Dei difiunditur in cordibus eorum, qui justificantur." Affirmante Apostolo I.Cor. 1. 13. ubi de uno Christi baptismo ágens, causam meritoriam baptismi unicam memorat, non suam sed Christi passionem : Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? Et cap. 12. 13. Etenim in uno Spiritu omnes in unum corpus ba­ptisati sumus. — Jam itaque si minister non est causa efficiens justifica­tionis, quae per Sacramenta velut causam instrumentalem communicatur; si non agit propria virtute, et gratiam ipse non producit ex se, neque ipse eam pro­meruit: ultro sequitur, ad validam Sacramentorum administrationem non re­quiri fidem et probitatem Ministri. e) Neque dici potest, per infidelitatem et improbitatem amitti s. potestatem Sacramentum admiuistrandi; nam illa pote­stas non est gratia gratum faciens, quae per infidelitatem et improbitatem amittitur, sed gratia gratis data, quae propter aliorum utilitatem et sa­lutem collata non amittitur, ut constat ex verbis Christi, quae ad improbos Ministros in die judicii dicturus est, Matth. 7. 22. 23. Multi dicent mihi in illa die: Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo doemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis: quia nunquam novi vos; discedite a me, qui operamini iniquitatem. Circ. Litt. Nr. VI. 1871. 3

Next

/
Thumbnails
Contents