Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871

Index

— 52 — Huic veritati suffragatur universae Ecclesiae traditio. a) S. Patres de­fendunt valorem Sacramentorum ab haereticis vei improbis miuistris collatorura Gregorius Naz. Orat. 40. in s. Bapt. ita loquitur: „Ne inquiras concioaatoris aut baptisantis auctoritatem, qui curatione indiges, in judices judicium ne arripe, nec eorum a quibus purgaris dignitates excute, nec inter genitores delectuin habe... Tibi omnes, qui baptisandi munere funguntur, idonei habeantur: quamvis enim alius aliis probitate vitae antecellat, eadem tamen baptismi vis est." S. Hieronymus in diai. adv. Lucif. tradit, Episcopus Afros a sua sententia rebaptisandi haereticos resilire oportuisse. „Denique illi ipsi Episcopi, qui re­baptisandos cum Cypriano statuerunt, ad antiquam consvetudinem revoluti, nóvum emisere decretum. Quid facimus? Ita et nobis majores nostri, et illis tui tradidere Majores." S. Augustinus adv. Donát. lib. 2. de bapt. c. 7. affirmat, apostolicae esse traditionis, non iterare sacramenta ab haereticis collata. „Salu­berrimam consvetudinem tenebat Ecclesia in ipsis quoque schismaticis et hae­reticis corrigere quod pravum est, non iterare quod dátum est. Quam consvetu­dinem credo ex Apostolica traditione venientem." S. Chrysostomus Hom. 8. in Ep. I. Cor. ita disserit: „Etiam per indignos Deus sólet operari, neque bapti­smatis gratia quidquam laeditur vita Sacerdotis; alioquin qui accipit minus esset habiturus; nihil enim affért Sacerdos ad ea, quae sunt proposita, sed uni­versum est opus Dei virtutis, et ille est, qui nobis exhibet mysteria." b) Eadem fűit Ecclesiae praxis ab Apostolorum tempore observata. Nunquam haec pia Mater credentium permisit Sacramenta sive ab hae­reticis vei schismaticis, sive judaeis aut gentilibus debite collata iterari, ut patet ex celebri disputatione Stephani Papae adversus Cyprianum et Episco­posAfros: „Si quis ergo, seribit in decreto contra hos lato, a quacunque haeresi venerit ad vos, nihil innovetur, nisi quod traditum est, ut manus illi impo­natur in poenitentiam cum et ipsi haeretici proprie, alterutrum ad se venientes, non baptisant, sed communicent tantum." De eadem universali Ecclesiae praxi egregium testimonium perhibet S. Vincent. Lirin. Commt. c. b. „Quondam igitur venerabilis memoriae Agrippinus Carthaginensis Episcopus primus om­nium mortalium contra divinum canonem, contra universalis Ecclesiae regulám, contra sensum omnium consacerdotum, contra morém ac instituta Majorum, re­baptisandum esse censebat: quae praesumtio tantum mali invexit, ut non solum haereticis omnibus formám sacrilegii, sed etiam quibusdam catholicis occasionem praebuerit erroris." — c) Contrariam sententiam Conciliorum auctoritate damnatam conspicimus. Concil. Arelat. I. Can. 8. „De Afris, quod propria lege sua utuntur, ut rebaptisent, piacúit, ut si ad Ecclesiam aliquis de haeresi vene­rit, interrogent eum Symbolum, et si pervidérint eum in Patre et Filio et Spi­ritu Sancto esse baptisatum, manus ei tantum imponatur, ut accipiat Spiritum Sanctum; quod si interrogatus, non responderit hanc Trinitatem, baptisetur."

Next

/
Thumbnails
Contents