Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871

Index

— 48 — Christi, nullum sit dubium de Ejus origine ex familia davidica. Eadem ratio est, cur Salathiel in utraque genealógia oceurrit. Zorobabel in utraque genea­lógia aeque occurrere merito potest. Si nempe Salathielis erat filius (sive natu­ralis, sive legális), et is non alium insuper filium habebat, tum, sicuti in Sala­thiele, ita et in Zorobabele uterque ramus stirpis Davidicae continuabatur. Jam vero idem Zorobabel, qui inter claros post finem captivitatis viros excelluit, in pluribus aliis S. Scripturae locis (1 Esdr. 3, 2. 8; 5, 2; 2 Esdr. 12, 1. Hagg. 1, 1) vocatur filius Salathielis. — Dum denique apud Matthaeum Zorobabelis filius dicitur Abiud, apud Lucám vero Resa, aeque non multum difficultatis adest. Uterque poterat esse filius naturalis; et quia duo erant filii viro, in quo uterque ramus stirpis Davidicae continuabatur, unus, Abiud, ramo Salamonico, altér, Resa, ramo Nathanico iterum separatim continuando, est assignatus. Etsi igitur fors cunctis, quae moveri possunt, quaestionibus aut difficul­tatibus plene satisfieri non possit: in ipsa tamen auctoritate canonica utriusque evangelii a primaevis Christianis unanimiter agnita, invictum adest certae veri­tatis et consensus genealogiarum multo fortius et evidentius argumentum, quam quod forsitan in aliis casibus formari posset; quoniam hic nulla benigna inter­pretatio, aut lectionum varietas ad extergendam erroris maculam sufficeret, si talis irrepsisse ponatur; praeterea patebant caivis tabulae genealogicae errorem facile revincentes, quod ideo notare juvat, ne cui difficultas detegendi falsum videatur taciti consensus causa fuisse. III. E Theoiogia Morali. Quid jejunium ecclesiasticum ? qualis ejus obligatio? et quae sint causae a jejunio excusantes? Jejunium Ecclesiasticum est abstinentia cibi Ecclesiae praeceptis definita, Jejunium enim ecclesiasticum importat abstinentiam a cibis et a certa ciborum qualitate; nec non secundum formám ab Ecclesia praescriptam institui debet. Jejunium, prout aliquam mortificationem carnis importat, lege naturali praecipitur, proin in genere consideratum naturalis obligationis est; quatenus vero certo tempore et modo servari debet, sub praecepto ecclesiastico cadit. Jejunium enim multum inservit ad concupiscentias carnis reprimendas, adsatis­faciendum pro peccatis, ad mentem liberius sursum elevandam; ideo unusquis­que ex naturali ratione tantum jejunio uti tenetur, quantum sibi necessarium est ad praedictos fines. Ecclesia solum modum et tempus jejunii determinavit. Et hoc sensu, juxta Ecclesiae nempe praescriptum, quod de apostolica traditone

Next

/
Thumbnails
Contents