Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871

Index

— 49 — prodire perhibetur, tenentur fideles omnes a vigesimo primo aetatis anno com­pleto sub gravi ad servandum statutis diebus jejunium, videlicet tempore Quadragesimae, quatuor temporibus, feria 4. et 6 tempore Adventus, et quibus­dam vigiliis. Constat vero pro sua obligatione tribus quasi partibus, scilicet 1) unica refectione per 24dieilioras, vespertina refectiuncula adjecta; 2) abstinentia a carnibus et lacticiniis; et 3) tempore ad refectionem sumendam determinato. Quod causas a jejunio excusantes attinet, loquimur utique hic de causis, quae ab obligatione unius refectionis servandae excusant. Hae jamvero sunt 1. dispensatio; 2. impotentia; et 3. pietas. Lex enim humana vei ob legitimam, dispensationem, vei ob impossibilitatem, vei ob digniorem legem intervenientem cessat obligare. Dispensare possunt a lege unicae refectionis 1. Summns Pontifex in Ec­clesia universa. 2. Episcopi in suis dioecesibus pro casibus particularibus. 3. Praelati regulares cum suis subditis. 4. Parochi, sed ex consuetudine tantum, ubi viget, tacitaque Episcopi permissione, cum aliquo subdito ad tempus. Ob impotentiam, et quidem physicam excusantur 1. infirmi, convale­scentes et debiles. 2. Mulieres praegnantes vei prolem lactantes, quibus etiam permissum est carnibus vesci, si ipsae sint debiles vei proles infirma. 3. Pau­peres, qui non possunt simul habere, quod eis ad victum sufficiat. Ob impo­tentiam vero moralem excusantur a) adolescentes, qui nondum expleverunt 21. annum. b) Senes sexagenarii, etsi anno 60 nondum completo, cum ob vi­rium imbecillitatem egeant cibo frequentiori. c) Operarii, qui labores cum no­tabili corporis defatigatione exercent. d) Famuli et alii, qui tot tantisque occu­pantur laboribus, ut unicam refectionem absque magna difficultate observare non valeant. e) Etiam iter agentes pedibus per notabile tempus etc. etc. Pietatis causa, idest: ob aliquod pium charitatis aut religionis opus per­agendum, liberantur a jejunii obligatione concionatores, confessarii, scientiarum magistri; porro inservientes infirmis, medici, judices et similis conditionis ho­mines, sed tunc tantum, quando aliter non valent suis - muneribus satisfacere. — Postremo tamen secundum S. Alphonsum de Liguori advertendum: ubi labor per se excusat, prout orare, triturare, fodere, secare etc. in dubio praesumtio stat pro exemtione jejunii; e converso, ubi labor non per se, sed per accidens, nempe ob aliquam circumstantiam debilitatis personae vei gravitatis rei excusat, ut e. g. est concionari, confessiones audire, literas tradere etc., in dubio prae­sumptio stat pro obligatione jejunii. l) ') Thcol. Morál. Lib 4. Traet 6. De praeceptis Eccl. Xr. 1049.

Next

/
Thumbnails
Contents