Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871

Index

- 47 — «st Josephus. Sicut vero filii ex talibus raatrimoniis legalibus nati non iis ad­scribebantur, qui illis vitám dederunt, sed iis, quibus, seu quorum vice inlucem editi sünt : ita Josephus, utut a Jacobo genitus, filius tamen Heli vocabatur. Naturalem itaque generationem S. Josephi Matthaeus, legalem Lucas recensuit. (c. f. Maid. Patrit. III. 92.) b) Alii dicunt a Matthaeo describi genealogiam Josephi, adeoque Jaco­bus (1, 16.) nominatus est páter Josephi; Lucám vero exhibere genealogiam Mariae, adeoque Heli (3, 23.) nominatus fűit páter Mariae. Et ideo verba Lu­cáé 3, 23. (ut putabatur filius JoSeph,) parenthesi includunt, ita ut a Luca non Josephus, sed Jesus dicatur filius Heli, ut sensus sit: et erat (etsi vulgi opinioni haberetur filius Josephi) revera, nimirum matre Maria interposita, filius, i. e. nepos Heli (ex usu loquendi Hebraeorum, juxta quem enim nepotes dicuntur filii). Stante hac explicatione non tantum intelligitur discrepantia membrorum in utraque genealógia, sed explicationem hanc et ipse contextus poscit. Dixit nimirum S. Lucas: Jesus vulgo Josephi filius existimabatur. Si dein prosequi­tur: qui fűit Heli, haud potest velle exhibere genealogiam Josephi nisi statu?­tur, cum ad illám texendam permotum fuisse consilio suo, nimirum probandi Jesum ortum esse ex stirpe regia Davidis, quod tamen dici non potest, quia Lucas aliud habuit consilium, scripsit nimirum in usum gentilium, qui originem Jesu ex rege Davide non magni habebant. Pori-o, Lucas descripsit hucusque mirabilem Jesu nativitatem ex Maria; exinde autem patet, quod si de maioribus Jesu sermo est, proprie solummodo de majoribus Mariae sermo fiat. Commen­datur porro explicatio haec etiam antiquissima traditione ecclesiastica, quae patrem matris Christi appellat Joachimum; nam Joachim et Eliachim eadem sunt nomina. Joachim, compositum est ex Jeho, quod contractum idem est ac Jehova (Deus), et ex Jakim (surrexit i. e. opem túlit); Eliachim autem com­positum ex El (Deus) et Jakim. Eliakim vero abbreviatur in Eli vei Heli. Exemplum habetur in 4 Reg. 23, 34. ubi filius regis Josiae utroque nomine Eliachim et Joachim compellatur. (c. f. Patrit. III. 87.) Ad 4) Quod autem illám differentiam attinet, quod S. Matthaeus dicat: „ Techonias genuit Salathielem," S. Lucas vero: Salathielem fuisse Neri filium, dicimus: utriusque fűit, Jechoniae naturalis et proprius, Neri vero improprius, sed usu loquendi hebraico tamen ejus, quia fűit ipsius posterus per filiam, quae fűit Jechoniae uxor. In enumerandis itaque maioribus Salathielis S. Matthaeus ascendit ad Davidem per Salomonem, S. Lucas vero per Nathanum alium Da­vidis filium; quia a Davide descendebant quidam majores Salathielis ex parte tum patris Jechoniae, tum matris filiae Neri, non tamen ab eodem Davidis filio, sed páter Jechomias per Salomonem, mater vero filia Neri per Nathanum. Hoc autem provide ita factum est, ut quomodocunque computetar genealógia

Next

/
Thumbnails
Contents