Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871

Index

— 131 — Ecclesiae sedem, suae potestati subjecit; quod evenisse (ultro profatus estArchi­Episcopus) certe una mecum, laesi juris et justitiae rera in supremis monar­chiae Austriaco-hungaricae Comitiis, vulgo Delegatione, vindicare adniso, iu­gemiscentes audieritis, eo quidem magis, quod direpto Patrimonio Petri, Sede­que Pontificia factó in potestatem alius civilis regiminis redactá, Christi Vica­rius notabili libertatis et independentiae illius parte privatus est, quá ad res universalis Ecclesiae feliciter procurandas omnino indiget. Concilium oecumenicum (pergit ultro A.-Eppus) in sacris Vaticanis S. Petri aedibus 1869-o exeunte, anno item 1870 asservatum fűit; cujus decreta oppositionem intra muros Concilii legitimam, extra illos autem utplurimum illegitimam, praesertim a quo universus catholici orbis Episcopatus vix aliqua cum exceptione consensum suum iis addidit, experta sunt. Oppositio haec in nonnullis praesertim Germaniae oris unitati Ecclesiae et saluti fidelium perni­ciosa fieri pergit, civilibus quibusdam Guberniis praetextum indebito modo rebus Ecclesiae se ingerendi praebuit, praebetque. Turbatae porro naturalis, quae inter civilem societatem aeterno divino decreto ordinatam et cath. Ecclesiam positivo Dei et Salvatoris nostri facto fundatam intercedere debet, amicae relationis consectaria sicut alibi passim ita in Patria quoque nostra dolentes experimur, partim ia legislatione, doctri­nae, principiis, constitutioni, commodis s. Ecclesiae nostrae haud favente, par­tim autem in negato rebus Ecclesiae auxilio, quod tribui non solum commoda hujus sed et recte agnita civilis societatis salus ac profectus deposcerent. Legum (prosequitur A.-Eppus) circa interconfessionalia, uti dici amat, et scholarum popularium negotia 1868 latarum fructus, labiis catholicis saepe in­sipidos, imo non raro maximé acerbos maturare eo dolentius experimur, quod illos nec provehendae salubri nationalium et publicarum in regno nostro rerum evolutioni credamus proficuos. Motus in Ecclesia Hungarica, quos ab autonomia campellare piacúit, cer­tam ac determinatam formám, legalemque expressionem in actis statutisque catholici, uti vocatur, Congressus nacti sunt; cujus determinata Suae Majestati Caesareae et Regio-Apostolicae debitő modö substrata sunt, quá autem ratione Ecclesiae utilia esse pergent ? eventus docebit. Intra arctiorem etiam vitae dioecesanae ambitum varia ab ultimi talis

Next

/
Thumbnails
Contents