Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871

Index

- 132 — conventus tempore accidisse meminit Archiepiscopus plus minusve faventia, quae consulto praesentis nostri opinionum commercii objecta efficient. De quibus fovenda consultatio ut tuto calle inoffensoque pede decur­rat, praeter divinum, quod humili corde petitura fűit, auxilium opus esse, ut mutuá charitate, omni cum ingenuitate, et justa indulgentia erga opiniones, spi­ritu ecclesiastico scopique sublimis reverentiá prolatas, res agantur. Fratrum esse mentem suam et desideria candide adaperire, consiliis suis Praesuli adesse r suum vero obligationi jurique praesuleo et genuinae constitutioni Ecclesiae con­formiter, quod justum, sanctae Ecclesiae salutique fidelium proficuuin, decori et ernolumento Cleri utile fore dignoverit, in Domino decernere; atque in ho­rum sensu consultationi in Nomine Sanctissimae et individuae Trinitatis, cum invocatione B.V. Mariae Patronae Hungáriáé et S.Protoregis Stephani Patroni Archi-Dioeceseos, initium dari declaravit. Quae die 25-a Octobris manecoepta, pomeridianis ejusdem diei horis continuata, die vero 26-a circa meridiem conclusa fűit. I. Primam considerationis materiam Decreta oecumeiiici Yaticani Concilii, signanter vero dogmatice enunciata Romaui Pontificis, dum „ex Cathedra" loquitur, iniallibilitas, dogmaticoriimque Ejus decretonim irreformabilis ex sese et 11011 ex consensii Episcoporum cliaracter effecerunt. In qua matéria illustranda Archi-Episcopus suam et reliquorum Hungáriáé Episcoporum durante Concilio, post illud item agendi rationem, dogma ti cü rei expositione addita, explicuit, simul vero enunciavit, decretis illis, queis universus jani Ecclesiae catholicae Episcopatus assensum suum addidit, quem proin universa docens Ecclesia profitetur et ad credendum proponit, reluctari absque discrimiiie fidei ac salutis integrum haud esse; quemvis catholicum divino magisterio in Ecclesia stabilito quoad res fidei et morum subjectum eadem internö fidei obsequiö amplecti debere quaecunque demum personalis ejusdem scientificaque circa eorum materiam convictio fuerit. Quare Archi-Episcopus ipse quoque suam dictis decretis adhaesionem Sanctae Sedi romanae declaravit, doctrinam iisdem expressam docet ac docebit, doceri per cunctos vult et procurabit; una tamen enuncians solemnem eorum cuivis notorum publicationem necessariam haud esse. Heis ita prolatis Illustrissimus et Rssmus Dominus Joanues Nehiba, Episcopus Tiuniniensis, Praepositus Major, Archiepiscopique in Spiritualibus Yicarius et Causaruin Auditor Generális nomine praesentis et per praeseutem repraesentati universi Archi-Dioecesani Cleri, cunctis congregaíis ultra assentientibus, solemniter declaravit, omnes se plene adstipulari Archiepiscopo, sacrique Concilii Yaticani decreta pie revereri, iis contentam doctrinam credere, profiteri, docturosque esse.

Next

/
Thumbnails
Contents