Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1870

Index

— 29 — Ipsius spiritu profectum. (v. 20.) Haec locutus Jesus praecepit, ut hanc magnificam de se senten­tiara non facerent nunc manifestum, nec hominibus dicerent, ipsum esse Messiam; voluit enim, ut populus, qui mox copiose confluxisset, impedimento ei non esset in erudiendis discipulis, et cavere voluit, ne in plebe imperfectis erroneisque de Messiae regis opinionibus adhuc dedita, inordinati excitarentur motus. VI. E Theologia Pastorali. An. et quae emolumenta praebeat examen conscientiae generale et particulare pastori fidelium ad munia sua rite obeunda ? Examen conscientiae generale est, cum quis a certo temporis intervallo in omnia sua dicta et facta, sensa item et cogitationes inquirit, atque illa omnia severe ad legem divinam exigit. Particulare vero, cum homo de singulari quopiam vitio emendando, vei eliminanda mala quadam propensione prae aliis in ipso domínium tenente; aut de virtute quadam perficienda, quae spectatis circumstantiis, ac in specie considerata ipsius vocatione, cumprimis necessaria est, sollicitus, inqui­rit, quantum a praefixo tempore, in specie ab ultimo examine conscientiae pro-vel defecerit ? quae causa pro-vel defectus ? quae forent remedia aptissime adhibenda ? Instituitur itaque examen consci­entiae, ut homo ea, quae in ipso mala sunt, corrigat, quae iníirma, roboret, et quae bona, nutriat et perficiat. Unde clare apparet, utrumque ad perfectionem vitae consequendam efficacissimum esse médium, ita quidem, ut sine ipsius usu de vitae perfectione nec sermo esse possit. Hinc est, quod S. Ignatius a Loyöla examen particulare his per diem fieri jusserit, nec in alio medio virtutis magis, quam in examine conscientiae suos exercuerit. Jam vero pastor fidelium vita sua perfectus esse debet. Etenim qui vi muneris sui existit doctor aliorum, judex et censor morum et vitae alienae, procul dubio ipse irre­prebensibilis sit oportet; nec non, ut gregem sibi creditum ad ornnem virtutis et moralitatis nor­mám efformare valeat, necesse est, ut ipse prius forma gregis ex animo fiat, et quibusvis virtutibus praeluceat, quas in suis fidelibus exigit. Fideles enim cumprimis habentes prae oculis vitám et mo­ralitatem pastoris sui, se potius juxta illius exemplum, quam doctrinam dirigunt : nam in clericos, ut ait concilium Tridentinum, tanquam in speculum reliqui oculos conjiciunt, ex iisque sumunt, quod imitentur.Yera igitur perfectio christiana est dos principális, qua praecipue splendescere debet pastor fidelium, qui vi officii alios docet aeternam salutem in timore et tremore operari, qui et in sacro tribunali sedens divinam solvendi et ligandi potestatem exercet. Si enim ipsius conversatio manifeste improbe est et immorális, in antecessum iam judicatur, nequaquam serio dictas esse illas admonitiones, quas impertitur et institutiones. Perit omnis confidentia, omnique vi et efficacia apud fideles destituitur; nam cuius vita despiciatur, restat, ut et praedicatio contemnatur. Neque bonum fidelium propositum aliud magis faciliusque evertere sólet, quam exemplum ') Sess. 22. cap. 1. de Reform.

Next

/
Thumbnails
Contents