Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1870

Index

— 28 — tini legisperiti et pharisaei maligno consilio vestigia Ejus insectabantur, variis quaestionibus et petitionibus ementitis laqueos Ei struentes : propterea in remotiorem Tetrarchae Pliilippi ditioneni ad tempus abire decrevit, ubi latere facilius aliquandiu poterat. Hic cum advenisset (v. 13.) ad civitatem a Philippo ampliatam et in Caesaris honorem nomine Caesareae appellatam interrogavit discipulos suos : Quem dicunt me esse homines? (v. 14.) Yigebant autem illo tempore variae diver­sorum de Eo opiniones. Erant, qui, cum puritatem vitae et disciplinae Eius viderent, Joannem Baptistam a mortuis in vitám reversum esse arbitrarentur. Alii vero putabant Eum esse Eliam cuius reditum juxta Malachiae oracula tempore Messiae exspectabant. Alii, quia Jeremiam olim magnó salutis populi fervore inclaruisse sciverunt, hunc quoque tempore Messiae non defuturum rati, in persona Christi revixisse credebant. Alii denique alium quemdam prophetam antiquum Eum esse putabant in vitám hanc eum in linem reversum, ut Messiae ageret praecursorem. Hinc Apostoli responderunt : alii dicunt Te esse Joannem Baptistam; alii autem Eliam; alii vero Jeremiam aut unum e Prophetis. (v. 15.) Non erant haec nec esse poterant Christo ignota, nec opus ei erat mul­tis verbis corrigere opiniones ejusmodi imperfectas, quum sciret Apostolos ab eis liberos. Movit quaestionem illám potius eo consilio, ut occasionem adduceret, qua discipuli suam profiterentur persvasionem. Hunc in íinem sine mora addit : „vos autem" comites mei perpetui factorum et vitae testes quotidiani, quibus melior, quam populo occasio erat me cognoscendi, quem vos me esse dici­tis? (v. 16.) Ad haec Petrus, qui disponente ipso Christo reliquorum nomine velut os Apostolorum loqui consvevit „Tu es, ait, Christu filius Dei vivi," non suspicionem proferens, sed certa sententia, quam in reliquorum etiam animis latere haud dubitabat, professus est eum Messiam per Prophetas a Deo promissum, et verum ac proprium Dei vivi íilium. (v. 17.) Hanc tam alacrem tamque solidam professionem probaturus, et in omnium Apostolorum animis firmaturus Jesus : „beatus es, inquit, Simon fili Jonae; scientia enim, quam modo prodidisti, documentum est fervoris Domini; verum hanc non tibi suppeditavit humánus affectus, humanique intellectus virtus, sed Páter coelestis, qui solus novit íilium, secreto afflatu suggessit e&m animo. (v. 18.) Quem vero Páter tanto ornavit amoris sui documento, hunc et Ego singulari dilectionis documento ornabo. Quapropter dico tibi : „Tu es Petrus," a petra tibi nomen dedi iudicaturus, te non huc vei illuc vacillaturum esse variis opinionibus vulgi, sed fidei soliditate petram te fore. Et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, meum regnum, quod ita communiam, ut nulla potestas adversa, nequidem infernalis valeat illud evertere, expugnare. (v. 19.) Atque hujus regni mei, regni coelorum, quod quidem interim est in terris, sed commercium habét cum coelo, claves tibi sum traditurus. Convenit enim, ut ille primus sit auctoritate et potestate, qui primus est fidei ingenua professione. Mea est regni hujus potestas, et hanc tibi, dum a vobis discessurus, quadamtenus impertiar. Tui erit proinde muneris meo nomine, mei loco introitum in regnum hoc et accessum ad bona ejus percipienda, veluti fores reserando con­cedere, et saluti universorum eius membrorum invigilare. Ratum erit in coelis apud Patrem, quod­cunque pro hac potestate in regno hoc meo constitueris in terris, sive peccata remittendo, aut reti­nendo, sive graviter in fide lapsos a communione eius excludendo, aut per poenitentiam renovatos iterum suscipiendo, sive fideles eis observandis obstringendo, quae salutem eorum poscere iudicabis, aut ubi iam non erunt necessaria, ab eis absolvendo. Comprobabit enim Deus tuum judicium, ab

Next

/
Thumbnails
Contents