Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1870

Index

— 27 — virtutes et fundandam omnimodam generis humani felicitatem, sine quibus nec societas et status prospere existere, et finem suuni assequi potest. Dum igitur recens civilitas Ecclesiam a matrimo­niis arcét, omnique religioso momento hunc vitae humanae gravissimum actum privare contendit, ipsius quoque societatis et status fundamenta turbat et destruit; quo autem evenit, ut cum tali civi­litatis postulato omnis veritatis compositio impossibilis reddatur. Quum itaque haec et similia multa alia in recenti sic dicta contineantur civilisatione, quae catholicae religioni, ejusque doctrinae e diametro adversantur, per se patet, huiusmodi civili­tati neunquam posse Romanum Pontifi cem amicam protendere dexteram, et cum ea foedus concor­diamque ex aniuio inire. Yera rebus vocabula restituantur, et S. Sedes sibi semper constabit; siquidem ipsa verae civilitatis semper fűit patron a et altrix; atque históriáé monumenta elo­quentissime testantur ac probant, omnibus aetatibus ab eadem Sancta Sede in disjunctissimas quo­que et barbaras terxarum orbis regiones veram rectamque fuisse invectam morum humanitatem, disciplinam, sapientiam. Ast cum civilitatis nomine velit intelligi systhema apposite comparatum ad debilitandam ac fortasse etiam delendam Christi Ecclesiam, nunquam certe quidem haec Sancta Sedes et Romanus Pontifex poterunt cum huiusmodi civilitate convenire. Quae enim, uti sapientissime cla­mat Apostolus, participatio justitiae cum iniquitate, aut quae societas luci ad tenebras ? Quae autem conventio Christi ad Belial? r) V. E Novo Foedere. Adornetur paraphrastica descriptio loci Matth. 16. a v. 13 —20 ; et quidem : a) exponendum est consilium Christi quoad sequentia, et adferenda causa discessionis e Galilaea; b) illustrandae sunt voces v. 13. „Caesariae Philippi" et „filius hominis;" explanandae sunt v. 14. variae horni­num sententiae, et unde ortae sint monstrandum; v. 15. exponendum consilium interrogantis, et dilucidanda expressio „vox autem;" v. 16. innuendum, quomodo factum, ut unus Petrus loque­retur, dum quaestio omnes tangebat; quid v. 17. Caro et Sangvis? v. 18. Petrus et petra, ac portae inferi? v. 19. Claves :egni coelorum, ligare et solvere significet? demum quae fuerit ratio praecepti v. 20. commemorati? Sciens Jesus propius jam sibi imminere passionem et mortem, qua opus suum in terris erat consummaturus, tempore, quod super erat, uti voluit ad apostolos suos perfectius erudiendos in fide, verbo et factis confirmandos, animosque eorum praeparandos, ne horrenda Magistri dilecti sorté, Si inopinnata irruisset, prorsus frangerentur, et ipsa fides in eis exstinqueretur. Neque tamen in G-alilaea oportunus iam erat locus, quo cum solis ageret discipulis et Apostolis; partim enim turbae Eum andiendi cupidae, suisque aegrotis opem ab Illó flagitantes perpetuo adventabant; par­») Allocutio Pii IX. P. 18. Mart. 1861. 3*

Next

/
Thumbnails
Contents