Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1870
Index
— 24 — religionis suae principia libere profiteri, ea exercere et secundum ea vivere possint. Et sic quemadmodum statui non convenit jus, bonum meum temporale negligendi aut alteri tradendi : ita nec ipsi proprium esse poterit, ut bonum spirituálé, religionem ineam adgrediatur. Yerbo, nunquarn potestas status eousque extendi poterit, ut civium suorum religiosam convictionem offendat et perturbet, aut ab ipsis huic convictioni contrarios exigat actus; ut primum enim hoc status sibi indulgeret, eo ipso deesset obligationi et officio suo, non laedendi nempe civium jura; et inde est, quod dum hoc non obstante status laedere suis dispositionibus conscientiam civium religiosam pergat, iáin non usum exercet juris sui, sed abusum committit rn jure suo. Debet status vi destinationis suae omnimodam fidelium felicitatem promovere; hinc, etsi immediatus statuum finis in promovenda civium temporali beatitate sit situs, nihilominus concurrere debet, ut si in statu sint, qui ope religionis suae aeternae quoque saluti student, hoc ipsorum conamen tutum ab omni impedimento et liberum esse possit. Adeoque nullos obices ponere potest Ecclesiae catholicae, quae suis principiis fideles suos ceu cives quoque status in religione servare et ad salutem perducere contendit. Etsi enim dure hae potestates, civilis et ecclesiastica, quaelibet in sua sphaera, sint independentes; absoluta tamen duarum harum potestatum ab invicem separatio neutri congruit : cum potestas civilis, licet non immediate, mediate tamen finem hominis ultimum promovere teneatur, ecclesiastica vero salutem fidelium suorum temporalem. Mutua igitur, ac quaedam intima ad finem promovendum has inter potestates existere debet pax et concordia; omnis enim potestas a Deo est, et nulla est ad destructionein, sed ad aedificationem concessa. Dum itaque, his omnibus non obstantibus, illa status a religione et Ecclesia separatio, titulo progressus, in recenti civilitate exigatur, non mirum, si Romanus Pontifex omnem cum tali civititate reconciliationem rejiciat. Alterum modernae civilisationis postulatum est: separare Ecclesiamascholis, et arcere omnem ipsius influxum in eas. Neque enim huius civilitatis gestatores contenti sunt, amovere religionem a publica societate, volunt simul religionem ipsam a privatis etiam arcere familiis; sicque machinationibus omnibus id intendunt, ut salutifera cath. Ecclesiae doctrina ac vis a juventutis iustitutione et educatione prorsus eliminetur, probe scientes, se effectu moliminum suorum tunc tantum potiri posse, si improvidam ante oinnia juventutem perniciosis quibusque infectam erroribus ad suas trahere partes successerit. Sic vero Romani Pontificis cum tali civilitate reconciliationem exigere ipsa impietas est. Etenim Ecclesia, quae columna et firinamentum veritatis a divino suo Auctore fűit constituta, ut omnes homines divinam edoceat fidem, ejusque depositum sibi traditum integrum inviolatumque custodiat, ac homines, eorumque consortia et actiones ad morum honestatem, vitaeque integritatem j'uxta revelatae doctrinae normám dirigat et fingat, juri suo, principalein exercendi influxum in scholas, maximé vero populares,nunquam renuntiare potest; nam recte hae ad populum religiose formandum, ejusque pietatem, et christianam morum disciplinam fovendam sunt praesertim erectae; sunt igitur illa instituta, in quibus et ope quorum Ecclesia vocatioms et destinationis suae non exiguas partes implere debet. Ideoque scholae tanquam essentiale meinbrum organismi ecclesiastici semper habitae sunt, et modo quoque haberi debent; ut adeo quaelibet harum ab invicem separatio utrique damnosa est, et ii omnes, qui perperam contendunt, Ecclesiam debere salutarem suam moderatricem vim erga populares scholas deponere aut intermittere,