Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1870

Index

— 25 — iidem nihil aliud profecto vellent, quam ut Ecclesia contra divini sui Auctoris mandata ageret, et gravissimo ofíicio, curandi omnium hominum salutem sibi divinitus concesso, deesset. Utrique prae­terea mirum in modum interest reipublicae, ut in scholis recta et sana habeatur succrescentis pubis institutio; ut namque hortus arboribus diuturnitatem promissuris conseratur, necesse esse prius de sanitate plantarum sollicitari, res ipsa loquitur. Cum itaque parvuli et adolescentes talismodi plan­tulae sint, ex quibus Ecclesia non secus ac Civitas novis continuo accessionibus instauratur, quis non persentiscat, inevitabilem obligationem, eosdem adhuc in tenera aetate sanis et veris prmcipiis assidue imbuendi et in fructiferas arbores enutriendi ? profecto ab his pendet omnis posterioris aeta­tis fructus, sicut messis a semine, nam „Adolescens juxta viam suam, etiam cum senuerit, nou récé­dét ab ea." r) Ut adeo necessarium adpareat, ut dum tempus est, nec rerum perversarum ideae ad­huc tenellos animos occuparunt, instillentur illis omnia, quae ad ipsos in ordine et omnimoda disci­plina, et correptione Domini educandos, probosque Ecclesiae filios ac publici status cives efficiendos idonea sunt. Ast haec non alibi, nisi in scholis fieri possunt, quae sub cura et tutela Ecclesiae ad­huc constituuntur; nam Ecclesiae conatus est, teneram juventutem ita erudire, ut non modo vires intellectus acuantur, mentes bonarum artium disciplinis perpoliantur, verum et revelatae a Deo reli­gionis inconcussis principiis imbuantur, ac corda ceteroquin omnem adhuc in partém facile flexibilia, timore Dei, amore ordinis, dilectione yirtutum, odio peccati repleantur, probe cognoscens, quod, quemadmodum sensus religiosus cives efficiat vere probos, ita religionis contemptus, et damnabilis indifferentismus omnium malorum et scelerum fontem constituat uberrimum, sitque non tantum sacrae, sed et profanae reipublicae quam perniciosissimus. Bonum ipsius igitur status et prosperitás necessario exigit sanam et religiosam juventutis, e cuius gremio futuros suos status aquirit cives, educationem; et magnum in modum ipsi quoque interesse, eam excitare et adjuvare, non vero im­pedire aut pláne prohibere. Nam nihil dubitandum, quin humana societas gravissimis repleatur et vexetur daninis, ubi a juventutis institutione et educatione moderatrix Ecclesiae auctoritas, ejusque salutifera vis amota fuerit. „Hoc enim modo humana societas vero illo christiano spiritu sensim privatur, qui unus potest et publici ordinis, tranquillitatisque fundamenta stabiliter servare, ac verum utilemque civilitatis progressum efficere ac moderari Institutio, quae non solum rerum dumtaxat naturalium scientiara, ac terrenae socialis vitae fines spectat, verum etiam a veritatibus per Deum revelatis decedit, in erroris, mendaciique spiritum prolabatur oportet, et educatio, quae sine christianae doctrinae, morumque disciplinae auxilio teneras adolesceutium mentes, eorumque cerea in vitium flecti corda informat, non potest non parere progeniem, quae pravis cupiditatibus, propriisque rationibus tantum permota, et impulsa, maximas tum privatis familiis, tum reipublicae affért calamitates." 2) Ex quibus abunde patet, quid tenendum de hac quoque recentis civilitatis praetensione. Sed neque hic adhuc subsistit moderna aevi nostri civilisatio. Etenim probe prae oculis habens deterrimum suum, quem obtinere intendit, finem, progressus et liberalismi instar postulat, ') Prov. 22, 6. Cf. Epist. Pastor. Petri Klobusiczky AEppi ddto 21. Jan. 1834. — a) Breve Pii IX. P. ad AEppum Friburgensem in Brisgovia, 14. Julii 1864. Circ. Litt. Nr. XV. 1870. 3

Next

/
Thumbnails
Contents