Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1870

Index

— 21 — concubinatus. Namque inter fideles matrimoniuin esse non potest, quin uno eodemque tempore sit sacramentum, ideoque ad eeclesiae potestatem omnino spectat ea omnia decernere, quae ad matri­monii sacramentum possunt pertinere.*) — Reprobare debet etiam propter plurima mala et damna, quae exinde in utramque rempublicam dimanant. Cum enim palliato nomine matrimonii legetenus indultus concubinatus sit, domesticae cujusque familiae, velut humanae consociationis fundamentum subvertit, vera et inconcussa aeternae náturalisque legis, ac publici privatique juris principia, prae­cepta evertit, effraenatae vivendi, et quidlibet audendi licentiae latissimum campum aperiendo, na­turae humanae dignitatem, praesertim in sequiori sexu deturpat, omnem religionem, (praesertim si obligative inducatur) uniuscujusque religiosam convictionem laedit, ipsamque conscientiae libertatem adimit, denique honestatis, pudicitiae, omnisque virtutis sensum ex teneris prolium animis radicitus evellendo, omnium vitiorum et scelerum semiua spargit, pessima exempla suppeditat. Nec immerito. A conjugio nemque bene vei male inito tam privata, quam publica fidelium felicitas, in specie vero parentum salus, et liberorum moralitas pendet, quae omnia per civilia matrimonia in discrimen addu­cuntur. Cum enim sub spe facilioris solutionis leviter et temere, ex motivis mere temporalibus et sen­sualibus ineantur, amorem sincerum, intimum et stabilom, nec non fidelitatem conjugum inteineratam prorsus excludunt adeo, ut uni conjugi semper timendum sit, ne ab altéra deseratur perfide ob aliam personam nefors pulchriorem ac ditiorem. Derelicta vero innocens conjux, velut repudiata, nec am­plius nubere, multo minus consolari potest unice ob noxam civilis matrimonii legem. Proles quoque advertendo parentum suorum illicitum et peccaminosum consortium, suamque respectu ecclesiastico illegitimitatem, dolore animi concussi, nec parentes suos, etsi curam ipsis impendaut, — eo minus legis tam injuriosae conditores ceu immediatas calamitatis et ruinae suae spirituális causas revere­buntur. 2) Infeliciores, si parentes ab invicem separentur, eosque juxta sexum sequantur ut e. g. filius habeat matrem, filia autem patrem, absque omni jure et officio, sicque neglecta — culpa pa­rentum — educatio non potest non parere progeniem, quae pravis cupiditatibus, propriisque rationi­bus tantum promota, et impulsa maximas tum privatis, tum utrique reipublicae affért calamitates. Ad d) Cum ejus, qui legem túlit, sit etiam judicare res litigiosas hanc legem concer­nentes, manifestum est decisionen causarum matrimonialium ad judicia ecclesiastica pertinere. Id expresse definitum est in Conc. Trid : „Si quis dixerit causas matrimoniales non spectare ad judi­ces ecclesiasticos, anathema sit. 3) Per causas matrimoniales concilium illas solas intelligit, quae vinculum matrimonii seu sacramentum concernunt, minimé vero eas quae huic vinculo ex­trinseca sunt, et circa effectus civiles versantur. Illas causas omnes ad solos judices eccle­siasticos spectare patet a) Ex antecedentibus. Etenim matrimonium est sacramentum, ita quidem, ut contractus et sacramentum identificentur per unum eundemque actum. Atqui solius ') Videatur allocutio Pii IX. Pontificis circa Italiam 29. Octob. 1866. Litt. Circul. ejusdem anni pag. 94. - Religio II. évfolyam XXXIX. szám. - lS67-ik I. évfoly. 31-37. — II. évf. 39—41. — 1868-ik 1. évf. 14. 15. 31. 38 -41-ik számig. - 1869. I. évf 36. szám. 2) Értekezés a polgári házasságról. Porubszky József. Egerben 1868. — 3) Sess. XXIV. Can. 12. de matr. — Litt. apóst. 22. Aug. 1851. — Alloc. Acerbissimum 27. Sept. 1852. — Item: mul-*­tis gravibus 17. Dec. 1860. — Syllabus errorum LXYII. LXXIV. —

Next

/
Thumbnails
Contents