Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1870

Index

- 22 — ecclesiae munus et declarare, quaenam legitima sacramentorum matéria sit et quinam illorum digne suscipiendorum capaces ? Quis crediderit Christum materiam proximam sacramenti matrimonii, prin­cipibus determinandam reliquisse, cum leges civiles sint difformes, variabiles, et quandoque etiam honestati matrimonii repugnantes. b) Ipsis protestantibus ultro fatentibus, quamvis conjugium non esset sacramentum, est tamen res conscientiae ac divinae institutionis, atque a legibus divinis pen­dens; ad ecclesiae igitur pastores spectat inquirere ac judicare, utrum legitimum sit, honestum ac licitum, et ad divinae legis normám exactum, alioquin paci et tranquilitati conscientiae haud pro­spiceretur. c) Idipsum evincitur ex agendi ratione Christi, Apostoli Pauli, et perpetua ecclesiae praxi. Christus enim causam de repudio ac de divortio judicavit,nec eam ad magistratum politi­cuin remisit, prout fecit, cum ageretur de haereditate. 2) Sic etiam Paulus causam judicavit de con­jugio inter fidelem et infidelem. 3) De praxi autem ecclesiae tot sünt documenta, quot Komanorum Pontificum decreta et Canonum Sanctiones, quae quovis saeculo editae sunt ad conjugium spectan­tes. Quoties exortum dubium est, non ad principes saeculares, sed ad ecclesiae pastores excutienduni et judicandum delatum est. Nunquam legimus tribus praesertim prioribus ecclesiae saeculis Christi­anos ad civiles magistratus causas conjugales judicandas detulisse. d) Atque hinc factum est, ut Lutheri sectatores princípium de solius regiminis civilis in matrimonia auctoritate non ubique adop­taverint, imo suscipere coeperint jus canonicum catholicorum, illudque ceu normám in causis matri­monialibus dijudicandis, ad fórum suuin ecclesiasticum derivare studuerint. Hanc eandem sententiam et ipsi anglicani sectantur, quamvis ipsorum regi tribuant proprietatem principis seu Capitis eccle­siae. Nec mirum cum vei ethnici, ipso naturae lumine ducti matrimonium tamquam rem sacram babuerint et sacerdotibus judicandum reliquerint. — Quibus perpensis potestas saecularis christiana? matrimonii valorem ad legum ecclesiasticarum normás dijudicare, easque omnino agnoscere debet. Nam si sola ecclesia ea potest decernere, quae vinculum matrimonii respiciunt, illa matrimonia a civitate, tamquam valida habenda sunt quae ab ecclesia rata habentur, illa vero ut invalida rejici­enda, quae ab ecclesia rejiciuntur. Semestri II. IV. E Theologia Morali. Exponantur causae, e quibus, in Encyclica ddto 8. Decembris 1864. promulgata, damnari a Summo Pontiflce potuerat sententia numero 80. quae statuit : „Romanus Pontifex potest ac debet cum progressu, cum liberalismo et cum recenti civilitate sese reconciliare et componere." Immaculata semper et ab omni errore immuris servari debet religio divina, ut immotis et aeternis ejus principiis fideles ad certam viam salutis perducantur, et ab omni periculo salutem ') Matth. 5, 19. - 2) Luc. 12,14. - 3) I. Cor. 10 -15.

Next

/
Thumbnails
Contents