Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1870
Index
- 20 — lis, sed ritus, quo benedicuntur matrimonia, neque minister ipsi contrahentes, sed solum sacerdos, qui raatrimonium solemni ritu benedicit. — Yerura sententia ista non tantum propter infaustas sequelas tolerari nullo pacto potest, sed etiam propter principii falsitatem. Etenim Christus Dominus, duni matrimoniura revehendo ad primigeniam puritatein x) ad dignitatem sacramenti elevavit, non aliquem nóvum ritum constituit, cui gratiam sacramentalem adnexuisset, prout fecit hoc in caeteris sacramentis, sed ipsum illud matrimonium, prout inter virum et foeminam in paradiso a Deo, naturae auctore institutum, secundum jus divinum et humánum semper erat validum, voluit una fontem esse gratiarum, quibus ipsi conjuges sanctificarentur ac proinde non aliter, quam servatis conscientiae et ecclesiae legibus in foedus nuptiale coalescerent. Unde ubi inter Christianos adest validum matrimonium, una adest sacramentum, quia illi ipsi matrimonio est adnexa gratia, ac proin nullo pacto rationem contractus matrimonialis, a ratione sacramenti separari posse, consequenter allatas adversarioruin curiosas deductiones petitione principii laborare. Ad c) Ex illo dualismo, quo statuitur matrimonium aequo jure utrique potestati (sacerdotio et imperio) subjiciendum esse, et utramque in suo foro de validitate ejusdem judicare oportere, matrimonium, quod dicitur civile, consequenter et quasi necessario promanare, quis dubitet? quod quia conjugiorum íirmitati et sanctitati quam maximé adversatur, ab ecclesia multoties jam reprobatum est 2). Quapropter menti Christi et sensui ecclesiae conformiter non dubitamus asserere : eos, qui matrimonii civilis contractu inito, communi contubernio vivunt, quin sacramentale foedus coram ecclesia celebrent, in locis, ubi lex concilii Trid. viget 3), habendos esse, juxta catholicam doctrinam, tamquam publicos concubinarios, eorumque propterea filios censeri et esse illegitimos; atque propositionem 73-am : „Yi contractus mere civilis potest inter christianos constare veri nominis matrimonium ; falsumque est, aut contractum matrimonialem inter Christianos semper esse sacramentum, aut nullurn esse contractum, si sacramentum excludatur," in Syllabo contentam merito proscriptam. — Est vero ea matrimonii civilis indoles, ut omnes causae matrimoniales, potestate ecclesiastica penitus spreta, ad judices saeculares revocentur, et declaratio consensus nuptialis, juxta leges civiles, coram magistratibus civilibus fiat. Exinde matrimonium in foro civili reputatur legitimum, et effectus civiles obtinet. Ceteruin contrahentium arbitrio plerumque relinquitur, utrum etiam ecclesiae legibus nec no, satisfaciant. Igitur matrimonium civile indicium est, funestissimum divortium imperii et sacerdotii factum esse, simulque fons omnis irreligiositatis et impietatis. Ecclesia catholica, — nisi juri suo divinitus accepto renuntiare velit — illud reprobare debet, quia non solum catholicae doctrinae, verum etiam civilis societatis bono summopere adversatur. Hac enim lege, matrimonii sacramenti dignitas et sanctitas proculcatur, ejusque institutio evertitur, ac turpissimus fovetur ») cfr. Matth. 5, 32. — 19, 3-9. — Marci 10, 2—9. - Luc. 16, 18. 8) Videatur allocutio Pii IX. die 27. Sept. 1852. habita, in qua Pontifex adversus matr. civile in republ. Neo-Grranatensi noviter inductum reclamavit. Idem fecit Pius IX. litteris datis ad Sardiniae regem in cujus regno eadem novatio inducenda erat. Ulterius hoc tam exitiale institutum in Galliis, nec non in regno Würtembergico, et in ducatu Badensi viget. — 3) Cap. 1. Tametsi. Sess. XXIV. de reform. —